Articulus 3
In quo perfectio divina conveniat cum humana.
OSTENSUM jam est, quod proprietas perfectionis divinæ proprietati perfectionis humanæ opposita est. Nunc ergo declarare oportet quid virtuti seu perfectioni divinæ atque humanæ commune sit.
Agnoscendum est igitur, quoniam omnes virtutes in quodam judicio rationis seu in cognitione intellectus fundantur.1 Optimum quippe hominis est, secundum Dionysium, esse secundum rationem: ipsa enim inter bonum et malum, verum falsumque discernit. Quum autem appetitus, sive intellectualis sive inferior, vel ratio ipsa, in operationibus suis verum rationis judicium assequuntur, tunc operatio virtuosa vocatur; et proximum hujuscemodi actionis principium virtus dicitur, atque in illa potentia collocatur ad quam actio pertinet: sicut prudentia est in intellectu, mansuetudo in irascibili, justitia in voluntate.
Itaque hoc perfectioni et actioni divinæ virtutis itemque humanæ exstat commune, quod utraque in contemplatione veritatis seu vero intellectus fundatur judicio. Unde licet actio, proprietas atque perfectio virtutis divinæ et humanæ plerumque consistent oppositæ, nihilo minus utraque virtus vere virtus est. Hanc namque inter eas communitatem atque diversitatem vera ratio atque ipsius veritatis contemplatio sincera requirit. Et hujus quidem exemplum tale inducam. Dilectio, tam in Deo quam in homine, vera summaque virtus est: sed in Deo actio atque perfectio dilectionis, est ut Deus summe diligat se ipsum propter se ipsum, alia quoque non nisi in se et propter se; in homine vero dilectionis perfectio, non est ut summe amet se ipsum vel diligat se propter se, aut certe ut diligat alia in se et propter se. Verumtamen præsens caritatis divinæ ac humanæ distinctio magis est ex parte subjecti seu amantis quam objecti sive amati. Nam in homine quoque perfectio itemque propria actio veræ dilectionis est, ut homo Deum summe et propter se ipsum pure diligat, alia autem in ipso et propter ipsum. Necesse est enim virtutes quæ Deo et creatis intellectibus adscribuntur, in aliqua convenire actione.
Denique hanc dilectionis divinæ atque humanæ distinctionem veritatis agnitio exigit. Quum enim bonum sit appetitus objectum, sicut se habet res ad bonitatem, sic se habet ad hoc ut appetibilis sit. Quum ergo solus Deus sit essentialiter atque totaliter et quomodolibet bonus, ipse solus propter se ipsum summe, imo in infinitum plus omnibus amandus appetendusque est. Cetera vero eatenus amanda sunt, in quantum divinæ bonitati assimilantur et de ea participant, atque secundum quod nos ad Deum manuducunt et promovent. Itaque, quoniam verum rationis dictamen requirit ut inferiora et procreata et causata ad superiora causasque, præsertim autem ad summum bonum causamque primam, ordinentur; propterea omnis dilectio, et quidquid virtutis ac dilectionis in creaturis est, ad divinam dilectionem referre justissimum est, Deo tanquam principali datori et causæ universa attribuendo, atque in ipso dumtaxat gloriando.
Denique scire convenit, quod intellectus voluntatem in omnibus dirigit, proprium suum objectum eidem ostendens : est enim objectum voluntatis bonum intellectum. Nihil ergo appetere valet voluntas, nisi quod sub ratione boni apprehendit intellectus : unde nec appetitus nec voluntas errare potest, nisi in ratione error præcedat. Intuendum est igitur, quod in omnibus gratuitarum virtutum meritoriis actibus, ratio in quantum fide illuminata est, dirigit voluntatem : debitum enim verumque finem, ad quem cuncta referre justum est, homini repræsentat. In moralibus vero acquisitisque virtutibus prudentia dirigit. Itaque paulo ante convenienter dicebam, quod omnis virtus in veritate vel fide, aut potius consideratione veritatis seu rationis judicio, originaliter stabilitur.
Footnotes
-
De Divin. BOCC. C. IV. ↩
Chapter 4 of 30