Articulus 1
De natura et proprietate virtutis ac perfectionis divinæ.
VIRTUS uniuscujusque rei est perfectio ejus : est enim virtus quæ habentem perficit, et opus ejus bonum reddit. Perfectio autem cujuslibet entis, est in eo secundum propriæ suæ speciei atque essentiæ dignitatem, gradum ac ordinem: etenim sublimiorum digniorumque naturarum perfectiones altiores consistunt. Deo autem est proprium, ut sit ens per essentiam, utputa independens, nulliusque egens, sed sibi per se omnino sufficiens. Omni autem naturæ quæ post Deum est, id rite commune censetur, esse ab aliquo, atque a creatore Deo profluxisse, ab eo incessabiliter dependere, ejusque manutenentia deficiente repente deficere et in nihil relabi. Porro idem est ordo et habitudo conformis essentiæ, et eorum quæ essentiam concomitantur vel ab ea oriuntur. Itaque, quemadmodum divina virtus atque perfectio Deo naturalis est, neque aliunde adepta; sic ad aliud ordinari non eget neque referri, sed est ipsa in se ipsa omnino perfecta. Virtutem autem concomitantur et ex ea oriuntur, primum quidem operatio virtuosa, hinc vero delectatio seu complacentia. Omne equidem verum gaudium, delectatio vel complacentia non nisi ex virtute emanat. Ideo scriptum est : Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Deus ergo de virtuoso suo actu non alteri gratias refert, sed in se ipso delectatur, et complacet sibi in se atque de propriis.1 Et hæc est beatitudo divinæ mentis, quoniam nullius extra se egens, de propriis gaudet, et complacet ipsa sibi in generali sua sufficientia.
Denique creata omnis virtus atque perfectio, quemadmodum ipsa a divina virtute processit, sic ad eam ordinanda referrendaque est, neque unquam licitum est de ea aut actu ipsius in se ipso delectari, vel sibi placere in se; sed tam virtus ipsa quam operatio ejus, et item quidquid ex ea consequitur, naturali jure ac ordine ad divinam fontalemque est ordinandum virtutem.2 Ideo scripsit Apostolus : Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Hinc insuper illi qui quum cognovissent Deum, non tamen sicut Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt, vani facti sunt, atque ingratitudine sua justissime evanuerunt damnatique sunt.3 Propterea Scriptura testatur, quoniam soli Deo debetur omnis honor et gloria;4 et Apostolus : Qui gloriatur (inquit), in Domino glorietur.5 Et utique qui sibi adscribit quod Deo debetur, furtum facit majestati divinæ.
Quotiescumque igitur vana et inordinata ac propria aliqua complacentia menti nostræ subrepit aut ingerit se, vel ipsa sibi boni quidpiam tribuit, mox vehementer prudenterque obviare oportet, et tam injustæ cogitationi celeriter resistere par est. Verumtamen beatus qui laqueum istum evaserit, præsertim quum ipse se tunc fortius ingerat, dum virtuosius agere quis conatur. Ideoque contra eum vigilantissima mente armari necesse est, alioqui ingrati inveniemur atque irreverentiam exhibentes majestati æternæ. Et scimus quoniam habenti, id est grato, dabitur; ei autem qui non habet, id est ingrato, quod videtur habere, auferetur ab eo;6 et melius prorsus esset nunquam recepisse, quam datori Deo ingratum fuisse.
Footnotes
Chapter 2 of 30