Skip to the text

Articulus 9

De variis incitamentis et causis humilitatis.

QUUM proprius humilitatis effectus sit se ipsum vilipendere atque despicere, ipsa quoque humilitas in veritate fundetur; restat ut ea quorum consideratio proprium inducit despectum, humilitatis dicantur fundamenta et causæ. Veraciter enim fundatur humilitas in propriæ imperfectionis contuitu: unde secundum diversas propriæ insufficientiæ contemplationes, variæ quoque traduntur causæ humilitatis.

Primum igitur atque communissimum humilitatis fundamentum, est considerare se ipsum secundum id quod ex se est. Et quoniam omnis creatura ex se nihil est, et de se in nihilum tendit, et nisi a Deo conservaretur, in nihil mox caderet; ideo omnis intellectus creatus bene dispositus, tam angelicus quam humanus, dum se hoc modo perpendit, se utique profunde humiliat, et tanto profundius quo hanc suam nihileitatem videt subtilius. Et quoniam Beati in patria eam multo lucidius cernunt quam nos exsules in via, propter ea tam angeli quam omnes Beati, secundum hanc considerationem, multo humiliores sunt in cœlo quam aliquis homo viator in mundo.

Secunda præterea veræ humilitatis fundamentalis causa, est considerare se ipsum secundum propriæ conditionem atque qualitatem naturæ: quemadmodum dum se homo considerat secundum naturales suas proprietates ac propriæ speciei imperfectiones, scilicet, quod compositus est ex corpore, generatus ex spermate, valde passibilis, de necessitate mortalis, plurimis indigens, mente instabilis, ad malum proclivis, ratione debilis, affectione mutabilis, sordidissimarum superfluitatum vasculum, et item innumerabilium peregrinarum impressionum subjectum. Hæc atque similia, bene intuenti se ipsum sunt magnæ humilitatis copiosa materia.

Insuper tertia humilitatis origo prædictisque fortior, est considerare se ipsum secundum id quod a se ipso factus est, scilicet peccator, Deo ingratus, Creatoris offensor, majestatis contemptor, servitutis divinæ torpens neglector, legis transgressor, et in mille malis prævaricator. Qui se ipsum taliter rite attenderet, se utique vehementer humiliaret, odiret et sperneret, atque sincera confessione cognosceret quod merito omnis creatura in eum insurgeret, Creatorisque sui in ipso injuriam vindicaret.

Quarta demum humilitatis occasio, est considerare se ipsum in ordine ad superiora, videlicet Sanctos, aut certe Sanctum Sanctorum, Deum altissimum. Quum nempe unum contrariorum ex speculatione alterius plenius innotescat, quo is ad cujus sanctitatem seu perfectionem vitam nostram comparamus, præstantior atque eminentior est in virtutibus, eo nostram miseriam, immunditias negligentiasque efficacius intuemur. Et quoad hoc, divinæ majestatis sincera cognitio hominem summe humiliat, et se penitus nihil arbitrari compellit, quoniam divinæ sanctitatis splendor atque sublimitas omnem perfectionem creatam incomparabiliter superexcedit. Nihilo minus secundum aliquem modum, consideratio perfectionis humanæ in viris perfectis, nos peccatores magis humiliat quam contemplatio sanctitatis divinæ aut certe angelicæ. Divinam namque perfectionem imitari perfecte aut adipisci nequimus, ideoque ex ejus excellentia minus nobis ipsis vilescimus, minusque intra nos de nostris negligentiis confundimur. Dum vero eorum studia, profectum itemque puritatem attendimus, qui nobis in natura pares fuerunt, et in naturalibus interdum decliviores, præsertim autem patrum nostrorum, cum quibus in nomine, religione ac professione communicamus; tunc de nostra ignavia amplius verecundamur, nosque vilissimos opinamur, quod eatenus ab illorum perfectione distamus, ad quorum imitationem obligamur, et quibus in gratia conformari naturaliter apti nati consistimus. Hæc (ni fallor) consideratio valde est utilis.

Denique alia sunt quorum consideratio humilitatem inducit, videlicet pensare non solum quid qualesque sumus, sed quales essemus et esse poterimus, imo et erimus, divinæ pietatis subtracto præsidio: quod utique infatigabiliter atque humillime semper nobis implorandum est ne nos unquam relinquat, quoniam si nos in momento deseruerit, protinus deficiemus, nec sine ejus clementia reparari valemus.

Chapter 10 of 30