Articulus 17
Quod multitudo virtutum ac perfectionum quibus egemus, signum sit imperfectionis declivitatisque nostræ.
D PRÆTEREA, in rerum ordinibus quo creatura aliqua a Deo immediatius prodit, eo est ipsi vicinior atque in cunctis similior. Angelus autem, secundum Augustinum, prope Deum creatus est, materia prope nihil. Homo vero, uti paulo ante art. xui.1 innotuit, est quasi omnium creaturarum ligamentum, horizon ac medium, quoniam omnium rerum perfectiones in ipso concurrunt, et ipse cum universis communicat: unde et omnis creatura ac minor mundus est dictus. Itaque, quum Deus simplicissimus sit, puraque unitas, quo intellectus creatus fuerit ei vicinior, eo prorsus est ei similior atque simplicior. Porro rationalis anima, quum sit in umbra ultimi angeli condita, præ cunctis intellectibus creatis a divina simplicitate ac puritate maxime distat.
Denique, ipsa potentiarum operationumque ejus varietas, distantiam ejus a divino simplicissimoque intellectu evidenter insinuat. Quo autem in potentiis potentiarumque actibus multiplicior est, eo pluribus modis a rectitudine, rationis quoque censura, deficere potest. Nam secundum singulos exteriores interioresque sensus et item sensitivum appetitum peccat, nisi actus eorum rationi subdantur, atque secundum ejus moderamen omnium inferiorum operationes virium dirigantur. Ideoque secundum varias passiones quæ in parte sensitiva exsurgunt, multis egemus virtutibus quibus passiones frenentur, sensitivaque portio rationabiliter gubernetur. Et hæ virtutes, morales dicuntur. Denique, tam intellectus quam voluntas diversis egent virtutibus : sapientia, prudentia, fide, justitia, caritate, ac aliis. Quo enim (ut in libro de Cœlo et mundo Aristoteles docet) distat quid longius ab ultimo fine, eo pluribus motibus ad ipsum pertingit. Quum ergo rationalis anima sit omnino in regionem dissimilitudinis missa, videlicet corpori copulata, pluribus et pene innumerabilibus motibus, mediis atque virtutibus indiget, quatenus summo fini queat uniri. Hoc autem totum propter imperfectionem ejus distantiamque a Deo contingit : unde et difficulter ad eum pertingit.
Ex hac insuper consideratione pulchre ostenditur, cur angelus peccans, irreparabiliter lapsus sit, non autem homo. Quum enim angelica natura simplex sit, incorporea ac deiformis, ad quod se primo convertit, ad id se invertibiliter totaliterque convertit. Sicut namque natura ejus est a corporis communione immunis, sic libertas sui arbitrii vicissitudinem affectionum non recipit, quemadmodum libertas rationalium animarum corporibus conjunctarum; sed sicut natura ejus est simplex, ita et libertatis conversio. Nam et secundum philosophos, intelligentia propter suam simplicitatem est substantia inalterabilis. Rationalis vero animæ libertas non convertit se immobiliter, neque invertibiliter, sed neque totaliter ad id ad quod se convertit : quoniam anima a divina simplicitate magis occumbit, eatenus ut materiæ intrinsece et tanquam substantialis entelechia seu actus naturaliter uniatur, imo et separata reuniri conetur. Denique, conversio ejus ad aliquid non est secundum se totam, sed est secundum aliquid sui, videlicet vel ex impressione inclinationeque corporis aut sensuum, aut certe ipsius rationis : ideoque quamdiu in corpore manet, et sensitivo appetitui perseverat unita, non terminatur, nec figitur, nec immobilitatur in aliquo, sed semper de bono in malum, de malo itemque in bonum se vertere potest. Quum vero anima a corpore separatur, in illa dispositione seu conversione ac affectione velut in termino immobilitatur, in qua a carne sejungitur, nec postea alterari mutarive potest illa ejus conversio. Unde si ipso separationis a corpore momento ad Deum convertitur, nunquam ab ejus amore avellitur; si autem ad bonum caducum, nunquam ad Deum se convertit. Propterea Damascenus optime dixit : Quod est angelis casus, hoc hominibus est mors; quoniam nec angelus post lapsum, nec homo post mortem resurgit.
Verumtamen præinductam rationem de irreparabilitate angelorum post primum peccatum, reparabilitateque hominum, S. Thomas super secundum Sententiarum improbare conatur, aliam rationem assignans et dicens, quod ideo angelus non resurgit, quia statim prima libertatis suæ electione constituitur in termino, post terminum autem non restat mutatio;2 homo autem non sic mox in termino ponitur. Sed hæc ratio ejus videtur mihi petere id quod quæritur, seu præsupponere quod investigatur. Hoc namque inquiritur, cur angelus prima sua aversione a Deo, potius inconvertibiliter avertatur a Deo quam homo : cujus utique (quantum pro præsenti videre prævaleo) idonea veraque causa inducta est. Hujus autem ipse causam non assignat, sed sic esse præsupponit : quo præsupposito, palam satis est, quod angelus peccans irreparabiliter peccet. Imo nil aliud est dicere, angelum prima sua conversione electiva in termino poni, quam dicere eum post lapsum non posse converti. Quum ergo utrumque æque obscurum sit, utriusque originalis ratio investiganda assignandaque erat. declivitas, superiores tamen simpliciter humiliores sunt, quoniam quo Dei altitudinem plenius vident, eo propriam dignitatem comparative magis parvi pendunt. Et ob id in felici illo regno cœlorum aliud esse non potest nisi summa dilectio atque perfecta tranquillitas : ubi quo aliquorum est præstantior gloria et dignitas altior, eo profundior eorumdem consistit humilitas.
Ad ampliorem denique humilitatem non exigitur ut quis simpliciter se aliis minus humilibus inferiorem existimet (sic enim anima Christi non esset humillima), sed sufficit quod se in conspectu Dei magis dejiciat, et sui ipsius honorem cordialius spernat, omneque bonum divinæ bonitati sincerius tribuat.
Footnotes
Chapter 18 of 30