Articulus 6
Quod licet tota rationalis creaturæ perfectio sit conformari Deo, nihilo minus multa possumus licite velle, amare atque appetere, quæ Deus non vult, nec cupit, nec diligit.
CONTEMPLANDUM præterea est, in hoc nostram dilectionem a divina dilectione distingui: quoniam Deus unumquodque tanto amplius diligit, quanto ipsum melius ac ipsi conformius exsistit; nos autem non utique obligamur illas creaturas simpliciter magis diligere, quæ in se ipsis meliores amabilioresque consistunt, aut certe nobis similiores sunt. Nam si ordinem amabilium rite pensemus, magis (ni fallor) tenemur amare parentes benefactoresque præcipuos, quam ignotos, alienos sive extraneos, quamvis meliores. Deus autem, qui essentialiter justus est, ea simpliciter intensius diligit quæ amabiliora in se ipsis ac meliora exsistunt, vel secundum præsentem justitiam, vel secundum prædestinationem æternam.
A Horum autem ratio est, quia Deus omnia propter suam propriam bonitatem diligit. Non enim generatur dilectio Dei ex bonitate rerum factarum, sed bonitas divina est Deo ratio diligendi cuncta quæ diligit. Porro, nos non utique amamus res propter solam ipsarum bonitatem vel naturam, sed est nobis multiplex ratio aliquid diligendi, utputa bonitas rei dilectæ, benevolentia propria, et beneficia nobis exhibita. Deus autem a creaturis suis nil recipit: unde nec eas ideo diligit quia commodum aliquod ei impendunt, sed ideo quod suam bonitatem eis communicare disposuit, per quam eum honorare atque diligere queant: in quo utique non Deo sed sibimetipsis proficiunt. Nostra autem dilectio non semper procedit ex bonitate dilecti, sed ex consideratione beneficiorum, bonorum seu donorum amati nobis exhibitorum ab ipso, vicissim emanat.
C Ideoque parentes atque magistros, a quibus maxima bona suscepi, intensius diligere debeo, quam multos eis meliores, qui ad me nullam simpliciter habitudinem habent, licet ipsi ex parte objecti amabiliores consistant. Unde angelum vitæ meæ custodem magis diligere teneor, quam multos angelos in patria altiores. Denique, multi devoti quosdam Sanctorum sibi in patronos præeligunt, honorant, colunt et diligunt, multis utique derelictis majoribus Sanctis, ad quos ipsi minorem affectionem concipiunt. Ratio equidem diligendi aliquid, in Deo est simplex, in nobis autem est multiplex.
D Ex istis insuper sequitur, quod viatores multa licite possunt amare et cupere, quæ Deus nec amat nec diligit nec vult, quemadmodum in Enchiridio Augustinus testatur. Forte enim vult Deus hac nocte patrem meum carnalem mori, et exigentibus culpis suis damnari: cujus tamen oppositum ego juste et licite cupio. Sed et ego quamdiu viator sum, omnes diligere teneor, orare pro omnibus, omniumque salutem toto corde appetere: cujus tamen oppositum vult Deus et diligit, quippe qui omnes præscitos et reprobos odit perireque sinit. Hæc autem diversitas ex eo procedit, quod unicuique competit agere secundum status sui conditionem et ordinem. Unde quamdiu in via sumus, actio caritatis secundum exigentiam viæ nobis exercenda est, ideoque viatoribus secundum quod viatores sunt, impendenda est. Aliter autem in patria erit, ubi omnia in Verbo clare videntur. Et ex hoc divinæ justitiæ omnes Beati plenissime conformantur.
Verumtamen in omnibus his aliquo modo divinæ voluntati concordamus. Licet enim Deus non velit quod nos, vult tamen nos velle quod volumus. Sed nec nos ejus justitiæ obviare intendimus, quippe qui quotidie dicimus: Fiat voluntas tua.
Chapter 7 of 30