Skip to the text

Articulus 12

De naturali perfectione hominis.

EST insuper utile valde, sui ipsius naturalem cognitionem habere, quatenus homo mensuram suam agnoscens, altiora se temerarie non attentet, nec subito perfectus et summus fieri velit, sed paulatim; ne dejiciatur, neque pusillanimis fiat aut quasi desperet, quum pro desiderio suo non proficit, neque ut cupit et nititur, in divinis devotus, in gratia stabilis, ac in fervore continuus est.12 Nempe si homo propriæ suæ naturæ conditionem, gradum ac ordinem sapientialiter penset, nec in prosperitate sui profectus donisque gratiæ extolletur, quoniam sciet hæc non suæ esse virtutis; neque in difficultate proficiendi sterilitateque gratiæ et conversationis suæ imperfectione opprimetur desolatione, sed propriam naturalem declivitatem recogitans, non cessabit conari: quod si ubertim ceciderit, studebit resurgere.

Expedit igitur intueri, quod secundum omnes philosophos atque theologos, rationalis anima est terminus et ultimum intellectualium substantiarum in ordinibus. Dicit enim Isaac in libro Definitionum, quod sit in umbra intelligentiæ facta. Ideoque intellectuale lumen debilissimum atque minutissimum in ea exsistit, in tantum ut creari non possit intellectualis essentia inferior ea. Nam secundum Aristotelem, intellectus humanus in exordio sui est tanquam tabula rasa, videlicet nec formis rerum neque scientiis adornatus; sed sicut Averroes fassus est, sic se habet in ordine intellectuum sicut materia prima in ordine entium. Materia autem prima secundum se nuda est, pura potentia, infimum entium; et secundum Augustinum, prope nihil creata. Sic prorsus rationalis anima est omnino possibilis, intellectualium infima, et prope irrationales formas atque sensibiles condita. Nam et corpori naturaliter unitur, quatenus per ministerium sensuum a corporeis rebus species entium atque notitiam sortiatur. In tantum quippe intellectuale obtenebratur in ea, ut naturalius ei sit per sensus corporeos scientias adipisci, quam per influxum substantiæ separatæ. Unde, quemadmodum in quibusdam vilissimis vermibus sensitiva perfectio minima et quasi nulla est, sic et in rationali anima intellectiva potentia prope nihil est.

Hoc enim ordo rerum exigit. Siquidem in omni genere entium est quidam ordo a summo usque ad ultimum per ordinatum descensum: quemadmodum in animalibus cernimus. Conformiter, in universitate intellectuum creatorum, a summo intellectu creato usque ad rationalem animam, quæ infima est, semper species seu natura unius intellectus est inferior alia. Et iste descensus terminatur in anima, sic ut declivior fieri nequeat. Si igitur poneremus cum S. Thoma quemlibet angelum a quolibet differre specifice, quum secundum Dionysium sint tam innumerabilia millia angelorum, tunc facile considerare possemus per quot gradus perfectionales ac specificos distet anima ab altiori ac suprema natura angelica.3 Unde nec mirum, si intellectus sit debilis, memoria vaga, voluntas fallibilis, mens ipsa instabilis, ac per hoc homo ad veram perfectionem stabilemque virtutem valde difficilis.

Footnotes

  1. Eccl. iii, 22. ↩

  2. Is. lxiv, 6. ↩

  3. De Cœlest. hier. c. xiv. ↩

Chapter 13 of 30