Articulus 28
De transformatione mentis in Deum per caritatem.
TANTA est proinde sapientiæ itemque caritatis nobilitas, ut inter magnos theologos non mediocris contentio sit, an potius in actu sapientiæ quam caritatis, beatitudo essentialiter principaliterque consistat. De actu enim sapientiæ Christus ad Patrem: Hæc est (inquit) vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.1 Verumtamen de caritate nihilo minus idem ipse testatur, quoniam in ea tota lex pendet et Prophetæ.2 Denique, tanta est sapientiæ et caritatis perfectio, ut Filio Dei approprietur sapientia, Spiritui Sancto dilectio. Unde in nobis præstantissima intellectus perfectio est sapientia, voluntatisque caritas. Caritas namque omnium virtutum prima atque novissima est: ipsa quippe ex gratia procedit absque medio, et sine ea nulla virtus meritoria est, eo quod ipsius sit ceterarum virtutum operationes imperare, formare et ordinare. Et ideo quoque omnium virtutum finis censetur, quoniam ad eam tanquam ad dominam singulæ referuntur. Tribus igitur exsistentibus virtutibus theologicis, fide, spe et caritate, major horum est caritas, quoniam ipsa sine gratia esse non valet, et Deo nos intimius ac inseparabilius nectit.3 Ipsa quoque omnium actuum ceterarum virtutum causa ab Apostolo dicitur.4 Est enim patiens, benigna, non inflatur, non quærit quæ sua sunt.
Denique, primus ejus effectus est, affectum Deo unire; secundus, in Deum transponere; tertius, cum Deo indissolubiliter colligare. Quo enim amor divinus in nobis fortius crescit, eo anima in Deum sincerius transformatur et figitur: nam ab aliis cunctis magis avertitur, et in illo uno quod solum necessarium est, deiformius simplificatur. Universa insuper divinæ voluntatis mandata delectabilius operatur : omni enim virtute et forma caritas jucundius operatur et pronius. Ipsa quoque duras vias omnesque tribulationes pro Christo facit esse jugum suave et onus leve : nam si veraciter æstuans fuerit, nil ei pœnalius erit, quam propter miserrimi corporis hujus necessitudines varias, toties a Dei vacatione atque præconio oportere avelli. Sed et propter amorem Domini nostri Jesu Christi, faciet nos tam caritativos ad proximos sicut ad nos ipsos. Quo enim Christum magis diligimus, eo honorem et fructum passionis et sanguinis ejus ardentius optare debemus. Quoniam ergo ille pro omnibus nobis animam posuit, ac superpretiosissimum sanguinem largissime et affectuosissime fudit, ideo fructum ejus in omnibus desiderare debemus, et pro viribus ad hoc cooperari, ac summo præcavere conamine ne nostro demerito salus alterius vel impediatur vel minuatur : imo eatenus vitare conabimur scandalum dispendiumque confratrum uti et proprium; sin autem, non perfecte amamus Christum, nec ejus desideramus, ut decet, honorem, proximorumque salutem.
Footnotes
Chapter 29 of 30