Skip to the text

Articulus 4

De incessabili dependentia indigentiaque perenni qua a Creatore benedicto omnis creatura cum universa sua perfectione dependet.

Ad sui ipsius veram adipiscendam notitiam, et ad omnium quoque virtutum, potissime tamen humilitatis adeptionem, non mediocriter confert profunda agnitio quemadmodum creatura a Creatore dependeat.

Enimvero, ut manifeste conspicimus, non æqualiter dependent a causis suis causata. Quædam enim dependent a causis suis dumtaxat quoad fieri seu inchoationem : ut domus ab artifice, et homo filius a patre gignente. Nam si domo constituta artifex desinat, aut filio genito genitor obeat, nihilo minus domus et filius in exsistentia sua perdurant. Alia autem a suis causis dependent eisque indigent, non solum in fieri, sed indesinenter quamdiu sunt, scilicet quoad permanentiam : sicut dependet splendor a luce, dies a sole, motus etiam corruptibilium rerum a motu cœlesti. Nempe, si vel in momento lux ipsa deficiat, protinus splendor occumbit; et dies repente exstinguitur, si in oculi ictu sol occultetur. Ipse demum motus cœlestis, secundum Aristotelem, est tanquam quædam vita inferiorum; et quemadmodum Rabbi Moyses ait, sicut se habet motus cordis ad vitam animalis, sic se habet motus cœlestis ad omnes mutationes mundi inferioris. Et hoc idem magnus Dionysius asserit.1

Palam est autem, creaturam vehementius a Deo creatore dependere, quam aliquis effectus a causa secunda creataque dependeat : tum quia prima causa est magis causa quam quæcumque causa secunda; tum quia Deus creator incomparabiliter sublimior est omni creatura, quam aliqua causa creata suo effectu; tum quia plus recipit creatura a Creatore, quam effectus aliquis a causa secunda : causa enim creata nunquam producit totam substantiam totumque esse sui causati, quemadmodum Creator excelsus. Quum ergo rationalis anima a Deo immediate creata sit, multo plus cum omni sua perfectione, virtute et gratia a Deo dependet, quam splendor a luce, dies a sole, aut forma naturalis ab influentia motus cœlestis. Unde evidentissime elucescit, quod si vel in ictu oculi, aut in indivisibili instante, Creator suus eam reliquerit, mox ab omni sua perfectione cadit ac deficit. Et quemadmodum suam naturalem subsistentiam repente amitteret, si in momento Deus illam conservare cessaret; sic omnem gratiam atque spiritualem decorem sine mora penitus perderet, nisi benignitas divina hæc ipsa clementissime manuteneret.

Itaque, o homo, si quidquid habes, a Deo sortitus es, et nec dona naturæ nec munera gratiæ ad momentum servare vales, nisi Deus incessabiliter in te ea conservet: quid inanissime intumescis de his quæ nec tua sunt, nec in tua potestate consistunt, imo de quibus tanquam de creditis mutuatisque talentis, districtissimam datori Deo rationem præstare exigeris? Contra naturalem rationem ipsumque ordinem rerum peccas, dum velut de propriis in te ipso lætaris (aut certe in cordibus aliorum gloriosus et magnus haberi moliris vel cupis) de his quæ tibi ad tempus concessa sunt, quatenus si eis bene usus fueris, ampliora recipias, si vero inique, condigna tormenta sustineas, et quæ demum ad illius honorem ordinare rectissimum est, ex cujus liberalissima bonitate fluxerunt. Præterea, ut Avicenna Peripateticus pulchre inducit, quum res creata a se ipsa non habeat nisi non esse, si influxus bonitatis Creatoris retrahatur ab ea, nil manebit in ipsa nisi quod a se ipsa habet et est, utputa non esse, seu nihil.

Footnotes

  1. Cf. l. XV, p. 255 A', 260 C: XVI, p. 137 A'. ↩

Chapter 5 of 30