Skip to the text

Articulus 7

De vera ac profunda humilitate.

QUEMADMODUM superbia est inordinatus propriæ excellentiæ appetitus, sic humilitas est sui ipsius vera dejectio seu ordinatus propriæ parvipensionis affectus. Ideoque perfectæ humilitatis opus est: exhibitam gloriam spernere, nullum in præsenti honorem appetere, imo omnem venerationem sui ipsius horrere, nec sine interno dolore eam sufferre; majoribus, minoribus atque æqualibus se ipsum inferiorem sentire; neminem spernere, sed se pro suis peccatis omni despectu dignum perpendere, atque per hoc illatam contumeliam æquanimiter ferre; nolle præesse, sed semper subesse.

Denique, quum secundum Augustinum, omnis peccati origo sit sui ipsius inordinatus privatusque amor, ex opposito non immerito omnium radix virtutum humilitas dicitur. Sicut enim ex hoc quod homo se ipsum in se ipso et non secundum ordinem ad ultimum finem amat, consequitur amor honoris, timor adversitatis, odium persequentis, appetitus ultionis, ac alia mala; sic ex humilitate oriuntur contemptus honoris, amor adversitatis, inimicorum dilectio, patientia, mansuetudo, atque similia.

Itaque qui proficere cupit, omniumque vitiorum a se caput evellere, discat se non in se, sed in Deo, sub Deo et propter Deum diligere. In Deo, tanquam in eo qui est omnis veri amoris causa et ratio. Tunc quippe se homo amat in Deo, dum se eatenus diligit, in quantum divinæ bonitatis similitudo in ipso resplendet. Sub Deo quoque se diligit, dum plus Deum quam se ipsum amat. Sed et propter Deum se diligit, quando sui ipsius amorem ad Deum refert et ordinat, utputa dum illi soli placere desiderat, nec aliis displicere veretur, nisi per hoc Deo displiceat; dum insuper de nullo lætatur nisi quod ad Deum se provehit, neque aliunde fit mœstus nisi quo a Deo recedit. Qui autem aliud amat vel quærit per quod Deo non appropinquat, jam se non in Deo et propter Deum, sed in se ipso et propter proprium commodum amat. Et revera talis se non amat: quoniam qui desiderat quod sibi non expedit, non se amat, sed odit. Porro, quum hunc amorem privatum homo a se eradicare orditur, ipsa continuo humilitas in anima oritur: tunc enim vilescit sibi in se, omnemque honorem et gloriam Deo, ad quem se ipsum totaliter ordinat, deberi intelligit.

Advertendum præterea, quod causa humiliandi se ipsum, immediate naturaliter inest omni rationali creaturæ, eo ipso quod creata est. Nam eo ipso quod creata est, sibi in se insufficiens, alio indigens atque ab eo dependens est: in quibus ratio humiliandi se ipsum originaliter constat.

Chapter 8 of 30