Skip to the text

Articulus 15

Quod in divina natura humilitas locum non habet.

DENIQUE, quum humilitas in veritate fundetur, in nulla natura potest esse humilitas, in qua non potest esse propriæ parvitatis ac inferioritatis vera cognitio. Quum ergo Deus sublimis et benedictus, sit substantialiter quomodolibetque perfectus, nullatenus in eo esse potest aliqua propriæ imperfectionis vera cognitio, ergo nec humilitas: nisi forte aliquis instet, et dicat humilitatem exemplarem esse in mente divina. Quod utique certum est: nam et omnia in divina sapientia exemplariter continentur ac splendent. Sed hoc intentioni præsenti non obviat. Non enim omnia Deo insunt secundum propriam rationem ac speciem idemque nomen, sed ea dumtaxat quæ simpliciter ad perfectionem pertinere censentur. Porro, si tota authentica Scriptura percurratur, non recolo quod alicubi Deo adscribatur humilitas, sicut neque superbia; quum tamen uberrime attribuatur ei ira, furor, odium, crapula, atque eorum opposita: quæ tamen proprie Deo non competunt, ut dicetur.

Si autem quis dicat, quia Apostolus de Unigenito Dei loquens:1 Exinanivit (inquit) semetipsum, formam servi accipiens. Ergo exinanitio seu humilitas Deo adscribitur, etiam in quantum est Deus. Respondeo, quod exinanitio ista non est aliqua actio seu proprietas in ipsa divinitate consistens, sed attribuitur Deo ratione termini seu naturæ assumptæ: quam assumens Filius Dei, per modum humiliantis se habuit, quum ipse Creator altissimus naturam quam condidit, sibi tam dignanter tamque amanter univit. Et quoad hoc per quamdam similitudinem attribui posset Deo humilitas, tamen valde improprie. Nunquam enim Deus se ipsum in quantum Deus est, creaturæ alicui vel inferiorem vel parem aut certe comparabilem censet, quum tamen proprius humilitatis effectus sit sui ipsius mentalis quædam parvipensio atque dejectio: quod (ut dixi) divinæ majestati nullatenus convenit.

Enimvero, communicatio, applicatio et conjunctio, qua se Deus creaturis intellectualibus communicat, applicat et conjungit, in terris quidem per gratiam, in cœlis vero per gloriam, misericordiæ potius ac dilectioni quam humilitati adscribenda videtur: quemadmodum de Patre Apostolus, Propter nimiam (ait) caritatem, qua dilexit nos Deus Pater, Filium suum misit in similitudinem carnis peccati;23 itemque de Filio, Qui dilexit me (inquit) et tradidit semetipsum pro me;45 et Joannes, Videte (ait) qualem caritatem ostendit nobis Deus, ut filii Dei nominemur et simus.

Footnotes

  1. Philipp. u. 7. ↩

  2. Ephes. u. 4; ↩

  3. Rom. v. 1, 2. ↩

  4. Galat. u. 20. ↩

  5. I Joann. u. 1. ↩

Chapter 16 of 30