Articulus 2
De summa perfectione mentis humanæ.
IGITUR, quum divinæ virtutis perfectio consistat in hoc quod Deus de propriis divitiis gaudet, quippe qui a nullo quidquam recepit, neque alterius eget, sed a se ipso et per essentiam habet et est quidquid habet et est; omnis autem intellectualis creaturæ perfectio in hoc sita sit, ut de participatis atque a Deo concessis dumtaxat bonis lætetur, non utique in se, sed in primo datore: elucescit quoniam quo mens creata, præsertimque humana, hanc suam conditionem, proprietatem et qualitatem clarius recognoscit, atque recognoscendo in effectu seu opere plenius fatetur et ostendit, eo verior perfectiorque exsistit. Itaque quantumcumque vitæ, scientiæ et virtutum ac aliorum divinorum donorum excellentiam quispiam adeptus sortitusque fuerit, si vel in minimo aut certe tenuissimo motu in se ipso exsultet, et quasi de propriis gaudeat, aut alteri complacere desideret, protinus ab arce ac apice perfectionis suæ delabitur, atque ad se ipsum inordinate et injuste convertitur.
Verumtamen de gratia et donis ac beneficiis Dei lætari potest homo, imo et debet, non in se nec propter se, sed in Deo et propter laudem ipsius: primo quidem, ut datori Deo gratus sit; secundo quoque, quatenus per illa proximis prosit; tertio, quia per hæc multa pericula evasit, et æternæ beatitudini propinquavit.
Et revera nos quos immensa Dei benignitas de tenebris sæculi, atque de pristina nostra conversatione damnosa, mundana, illecebrosa, itemque vanissima ac periculosa eripuit, et ad pœnitentiæ semitas, ad veritatis agnitionem sanctumque Ordinem reduxit ac transtulit, nec satis lætari, nec Deo condigne regratiari valemus. Nihilo minus, quum ignoremus utrum amore an odio digni simus, neque certitudinaliter nobis constare possit, nisi Deo specialiter revelante et Spiritu Sancto spiritui nostro testimonium perhibente, quod in gratia stemus;1 ideo semper fiducia et lætitia nostra de Deo ac donis ejus moderanda est, ne præsumptuosa sit, sancto quoque timori ac spirituali tristitiæ admiscenda, quatenus divinæ pietatis beneficiorumque ejus consideratio nos ita lætificet et fiduciam præstet, ut propriæ nihilo minus fragilitatis et impietatis pensatio timoratos in Deoque tristes ac dolentes efficiat.2 Nimia quippe fiducia securitatem adducit, securitas autem animum a sancta sui ipsius custodia dispendiosissime resolvit ac distrahit. Contra quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit. Unde et beatus Psalmographus Deum exorans: Confige (inquit) timore tuo carnes meas.3 Timor namque retrahit a malo. Ideoque beatus homo qui semper est pavidus.4 Et ob hoc in Vitaspatrum scriptum est, recordor, quoniam fiducia est pessima passio, dum scilicet homo quasi de sua justitia præsumere incipit, atque de sua vita confidere, ac per hoc studium et diligentiam seu sollicitudinem circa cordis sui custodiam relaxare, et ad externas consolationes mentem suam liberius uberiusque diffundere.56
Nunc ergo si studiosæ conversationis es, si laborator es, si profecisti paulisper, imo si perfectionis verticem contingere orsus es, aut ipsam demum veram virtutem apprehendisti; agnosce et pensa, quoniam quo te ipsum minoris reputas, quo omne quod habes et es, Deo intelligibilius vehementiusque adscribis, quo ipsius in omnibus honorem et gloriam præcordialius cupis, eo perfectior es. Porro, quo ab hoc sensu amplius decidis, eo a vera perfectione veritatisque apice miserabilius deficis. Hinc nempe Salvator: Quum feceritis (ait) omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.7 Sicut enim quidquid sumus vel in natura vel gratia, a Deo habemus; sic in ipsius obsequium atque præconium id ipsum expendere obligamur.
Footnotes
Chapter 3 of 30