Skip to the text

Articulus 18

Quomodo in angelis sit humilitas.

PORRO, ut Bernardus testatur, duplex est humilitas : prima cognitionis, secunda affectionis. Primam habet quicumque se a Deo creatum cognoscit, et de se nihil esse atque divina manutenentia jugiter indigere perpendit. Hanc quoque humilitatem, quæ utique non est vera nec virtuosa humilitas, multi vanissimi habent, utputa qui in studiis quotidie clamant, quod omnis creatura constat ex quo est et quod est, et secundum id quod est ex se, nihil est, et indesinenti Dei conservatione est indigens.

Alia autem humilitas, quæ affectionis vocatur, vera virtus est, dum quis se ipsum parvi pendit, non solum informi notitia, sed mentali sapore ac cordiali affectu, seu in quantum omnem mentis elationem coercet, et in propriæ parvitatis vera consideratione consistit. Itaque hoc modo, quo angeli in cœlis divinam majestatem clarius vident, eo se ipsos vehementius parvi pendunt, atque solius Dei honorem et gloriam amplius optant. Unde licet hominibus et inferioribus angelis major sit ratio humiliandi se ipsos ex parte eorum, quoniam major est in eis

Chapter 19 of 30