Articulus 27
De deiformi assimilatione per gratiam.
PRÆTEREA intelligere congruit, quod gratia gratum faciens, de qua modo est sermo, est quædam supernaturalis perfectio animæ, quæ ei a solo Deo per creationem infunditur, cujus primam infusionem nullus meretur. Est namque gratia inchoatio luminis gloriæ, atque similitudo quædam divinæ naturæ, infinitæ quodammodo exsistens efficaciæ. Per eam etenim constituitur homo in quodam supernaturali divinoque esse, per quod ad omnes operationes æternæ vitæ meritorias efficax et idoneus efficitur. Quum equidem ultimus finis ac vera felicitas hominis sit Dei per speciem visio, et summæ Divinitatis superdulcis fruitio, quæ utique finis infinitæ quodammodo dignitatis est, atque omnem creati intellectus naturalem facultatem transcendens; ideo ex puris naturalibus nullus eam adipisci potest, sed per operationes ex dono gratiæ, quæ supernaturale est donum, procedentes, eam meretur.123
Enimvero agere præsupponit esse: quod enim non est, agere nequit. Itaque, ad hoc quod aliquid operetur actus alicujus perfectionis aut ordinis, requiritur ut proportionaliter ad hoc dispositum sit. Non enim potest res aliqua esse discursiva et admirativa, nisi rationalis exsistat. Sic nec homo, nec angelus aliquid supernaturalis beatitudinis meritorium facere potest, nisi primo in quodam supernaturali constitutus sit esse. Hoc autem hominem in tali supernaturali esse formaliter constituens, est gratia: quoniam, secundum Dionysium, sicut res per formam naturalem sortitur esse naturale atque specificum, sic per gratiam collocatur in esse divino et ad promerendum idoneo.4 Ideoque, sicut unius entis non est nisi una substantialis forma, sic gratia secundum essentiam quidem est una, estque subjective in essentia animæ, et est vita ejusdem. Nam sicut ab anima procedunt naturales potentiæ connaturalesque actus, sic a gratia sicut a radice profluunt omnes virtutes ac meritorii actus.
Sic ergo, quoniam ad supernaturalem Dei contemplationem non pervenitur nisi per supernaturalia proportionataque media, necessaria est homini gratia, per quam Deo supernaturaliter conformatur, et quodammodo infinitæ dignitatis efficitur, quoniam per eam infinitæ excellentiæ præmium promeretur. Propterea dona gratiæ lumenque gloriæ, totius naturalis perfectionis conditionem, dignitatem ordinemque excedunt. Neque alicujus creaturæ seu mentis creatæ supernaturales perfectiones consistere queunt.
Quum denique per mortale peccatum gratia ista exstinguitur, tota protinus spiritualis vita mentis corrumpitur: unde omnes virtutes gratuitæ simul perduntur, unaque omnes actus meritorii perimuntur.
Footnotes
Chapter 28 of 30