Articulus 11
De superalta excellentia naturæ ac majestatis divinæ.
QUONIAM, juxta præhabita, perfecta humilitas non solum divinam notitiam, imo divinæ notitiæ arcem ac apicem exigit, jam nunc de divinæ majestatis natura, proprietate et gloria pro viribus compendiosissime eloquendum est.
Agnoscendum igitur, quod Deus gloriosus et sanctus, est (ut Aristoteles ait) ens simpliciter perfectum. Ideoque omnis est ei nobilitas; et quidquid ad excellentiam exsistendi plenitudinemque essendi pertinet, Deo eminentissime convenit. Præstantius autem est, in propria natura absque omni compositione omnem perfectionem complecti, quam per compositionem. Compositio namque imperfectionis atque indigentiæ indicium est. Componentium utique alterum altero indiget, neque est aliquod ipsorum in se ipso perfectum: imo unum ad minus habet se per modum perfectibilis atque potentiæ, et aliud per modum perficientis et actus. Hoc autem Deo, qui essentialiter simpliciterque perfectus est, et secundum Aristotelem, purus actus, competere nequit. Intelligendum est itaque, quod ipsum divinum esse sit in se ipso omnem perfectionem plenissime comprehendens, imo sit substantialiter quædam superessentialis perfectio omniformiter quomodolibetque perfecta. Unde secundum Damascenum, propriissimum Dei nomen dicitur Qui est, quoniam hoc nomen velut quædam infinita abyssus omnem essendi plenitudinem exprimit. Porro, quum infinita perfectio omni perfectione finita in infinitum sit præstantior, necesse omnino est divinam perfectionem intensive, formaliter materialiterque infinitam exsistere. Quum enim sit in te, o Deus supergloriose et revera superbeatissime, omnis nobilitas cum immensa plenitudine, constat quod beatitudo tua infinita sit: sic et cordis tui lætitia intensive immensa est. Sed et lucis tuæ claritas infinita est penitus, potentiæ tuæ nullus est finis, sapientiæ tuæ nullus est numerus, dulcedo tua, tranquillitas tua, libertas tua prorsus immensa est;1 tu solus æternus, incommutabilis universorum Creator et Dominus, tu naturaliter sanctus, verax et mundus.
Igitur, o anima mea, si hanc majestatem Dei immensam attenderes, te cito humiliares. Si divinæ lucis puritatem atque immensam sanctitatem consideras, omnes justitias tuas quantumcumque præclaras, velut quasdam immunditias tenebrasque contemnis; et clarissime vides quod tanto Domino cum omni reverentia servire oporteat, et nihilo minus totum tuum obsequium humillime vilipendes. Enimvero, quum honor sit exhibitio reverentiæ in signum virtutis, sicut divinæ naturæ virtus ac sanctitas omnino immensa est, sic Deus benedictus immenso honore dignus est. Nulla autem creatura quantumcumque excellens, infinitam reverentiam Deo exhibere potest, sed finitam dumtaxat. Quum ergo reverentia finita ab infinita infinite deficiat, palam est quod omnis honor quem Excelso exhibere valemus, in infinitum distet ac minor sit honore quo ipse ex se ipso dignissimus exsistit. Quid ergo putamus nos magnum aliquid agere? Prorsus cæcus est valde qui vitam suam velut alicujus eminentiæ reputat. Imo nullus angelicus spiritus Deum digne, quantum in se est, venerari potest; sed quo altior est angelus, ac Deum limpidius cernens, eo hoc ipsum clarius recognoscit, atque humiliori reverentia Creatori adsistit. Unde sacratissima illa Seraphim profundissima humilitate, summa reverentia Deo intendunt; potissime autem virgo Maria, et præ cunctis et singulis anima Christi sanctissima.
Footnotes
-
Pr. cxlvi, 5. ↩
Chapter 12 of 30