Skip to the text

Articulus 21

Quæ virtutes Deo proprie insint, et quæ non.

QUONIAM præsentis editionis intentio est, inter perfectionem divinam atque humanam distinctiones ostendere, congruit intueri quæ virtutes proprie Deo conveniant, et quæ nobis.

Contemplandum ergo, quod virtutes quæ simpliciter ad perfectionem pertinent, Deo proprie atque naturaliter insunt, ut sapientia, caritas, justitia ; quæ autem imperfectionem quamdam circa subjecta sua insinuant, quemadmodum virtutes morales quæ passiones directe refrenant, Deo proprie non conveniunt secundum veritatem affectus, sed secundum conformitatem effectus. Hæ quippe virtutes præsupponunt eos quibus proprie insunt, passionibus affici posse, atque earum reformatione egere. Passiones vero sensitivo appetitui dumtaxat conveniunt : nam cum corporali quadam transmutatione nascuntur, secundum Philosophum. Ideo virtutes quæ eas ordinant, non nisi improprie Deo conveniunt.

Mansuetudo enim et misericordia non sic Deo conveniunt, quasi in ipso ira quam mansuetudo refrenet, vel compassio quam misericordia dirigat, esse possint. Sed quoniam ira est appetitus vindictæ, cujus vindictæ illationem mansuetudo relaxat, ideo dum Deus justam ultionem indulget, mansuetus seu mitis perhibetur. Denique, quum misericordia secundum quod virtus est, alienæ miseriæ tanquam propriæ succurrere studeat, propterea dum Deus nostris miseriis subvenit easque relevat, et opem impendit nobis, compati itemque misericors dicitur : non quod ei compassio competat, qui substantialiter gloriosus est et totaliter felix, sed quoniam sic miseris subvenit uti et nos eis quibus compatimur. Sic quoque pœnitentia Deo adscribitur, sicuti scriptum est, Pœnitet me fecisse hominem ; et, Pœnitet me quod constituerim Saul regem super Israel :1 non quod Deo dolor conveniat, sed quoniam instar pœnitentis se habet, dum effectus ejus non pertingit ad id ad quod ipse eum instituit.

Præterea, virtutes quæ proprie Deo conveniunt, nobis non nisi secundum quamdam participationem debilem competunt : sicut sapientia quam in præsenti habemus, et secundum Aristotelem, minima est, et secundum Apostolum, non nisi ex fide est Jesu Christi. Sed et caritatis præceptum in præsenti exsilio perfecte implere nequimus, ideoque nec perfectam justitiam exhibere Deo valemus. Hæ namque virtutes nunc quidem in nobis inchoantur, in patria vero perficientur. Fides enim veræ sapientiæ inchoatio est : quæ utique in patria non aufertur, sed visione perficitur. Nam et Maria optimam partem quæ non auferetur elegit.2

Itaque, quoniam in præsenti hujus vitæ statu Deum sicuti est nec cognoscere, nec tenere, neque amare valemus, nolens tamen clementissimus Deus, veræ sapientiæ, firmæ tentionis ac perfectæ dilectionis nos jam esse prorsus expertes, tres nobis theologicas nunc præstat virtutes, fidem, spem, caritatem : quibus divinæ beatitudini nunc pro viribus conformemur, atque ad eamdem in futuro sortiendam efficaciter disponamur. Fidei namque succedit visio, spei tentio, caritati fruitio. Enimvero, quum vita Dei aliud non sit, nisi suæ æternæ veritatis contemplatio, atque immensæ bonitatis dilectio, huic vitæ nunc utcumque conformari satagimus, dum eum ex fide speculamur, et per caritatem secundum peregrinationis possibilitatem istius vitæ diligimus, præstolantes in spe consummationem finalem.

Footnotes

  1. I Reg. xv, 11. ↩

  2. Luc. x, 42. ↩

Chapter 22 of 30