Skip to the text

Articulus 16

Quod licet omnis creaturæ perfectio sit assimilari Creatori, quædam tamen perfectiones Deo conveniunt, quas creaturæ licite desiderare non possunt neque imitari debent.

UNICIQUE porro creaturæ convenit perfici secundum exigentiam proprii status, conditionis ac ordinis. Nam ut Aristoteles docet, perfectio correspondet perfectilibus. Creatura ergo Creatori suo assimilari laborans, conditionis suæ limites non excedat, neque ea quæ sibi proportionata non sunt, inordinate indiscreteque appetat.

Etenim, sicut ordinate Deo conformari optare, omnis boni est initium; sic indiscrete assimilari velle eidem, omnis æque mali principium est. Nempe tam Lucifer quam angeli boni Deo assimilari optabant. Dixit enim primus ille apostata angelus:1 Similis ero Altissimo.2 Sed et qui manserunt, ipsi singuli dixerunt: Mihi autem Deo adhærere bonum est. Quod utique est assimilari eidem per contemplationem et amorem. Itaque angelus malus divinam assimilationem appetiit quæ creaturarum limites transcendit. Voluit enim præesse omnibus quos sibi allicere potuit: non quidem sub Deo atque secundum ordinem divinæ sapientiæ, sed tanquam principalis præceptor, et magis secundum proprium libitum quam divinum beneplacitum. Unde proprium honorem et gloriam quæsivit, et in se ipso, non in Deo, honorari volebat. Nempe naturæ suæ excellentiam considerans ac decorem, nec ea ad Creatoris gloriam referens, in propria pulchritudine delectatus, naturalibusque donis a Deo concessis nolens esse contentus, eis dominari inordinatissime cupiebat quibus secundum naturalem dignitatem eminentior erat. Ceteri vero angeli, qui se totos ad Deum referebant, et ad ejus gloriam quidquid habebant ordinaverunt, divinam assimilationem ut decuit optaverunt.

Multæ sunt ergo divinæ perfectiones quas vel propter præsentis vitæ statum, vel propter naturalem sub Deo ordinationem ac dependentiam, optare non possimus: quæ tamen perfectiones dignissimæ sunt, et eas sibi soli Deus servavit, videlicet velle honorari propter se ipsum, velle præesse.3

Denique, judicare, et altum sapere, seu majestatem perscrutari, prohibemur, non quia mala sunt hæc, sed quoniam non expediunt nobis propter præsentis vitæ imperfectionem ac statum.4 Quum enim cito fallamur, judicare nobis periculosum est, præsertim quum ipsi quoque adhuc judicandi simus. Sed et propter debilitatem nostri ingenii, divina velle scrutari illicitum est. Conformiter, quum in hoc mundo tanquam in exsilio, in loco pœnitentiæ, in valle lacrimarum positi simus, ideo ad patriam, felicitatis locum, non nisi per humilitatem proficisci valemus. Et ob id, nullatenus velle dominari aut præesse debemus, sed omnino subesse.

Porro, ob eamdem rationem dicitur singulis nobis, Noli esse nimium justus:5 non quod possimus esse nimium justi aut boni, sed ne ultra naturalium virium capacitatem ac propriam speciem ad divinam perfectionem conemur pertingere, et ne nobis contingat quod ait Propheta: Quia plus fecisti quam potuisti, idcirco peristi.6 Unde et fervidissimus divinissimusque Apostolus: Rationabile (ait) sit obsequium vestrum. Deus quippe quum sit causa ordinis rerum, non exigit a nobis nisi prout conditionis nostræ qualitas sustinere potest atque admittere.7 Hæc autem humana est conditio, ut paulatim continuo proficere enitatur, non subito perfici; nec in se, sed in divina ope semper confidat, et in his Deo assimilari laboret quæ sibi præcepta consultaque sunt, utputa quæ ad veram beatitudinem promovent, et divinæ fruitionis animam capacem efficiunt, nostroque statui congruunt.

Itaque constat id soli Deo esse proprium, quod proprium honorem suique ipsius gloriam juste requirat, et se propter se honorari justissime velit. Ipse equidem ait:8 Ego Dominus, et gloriam meam alteri non dabo;9 et denuo: Mihi (inquit) curvabitur omne genu, et confitebitur omnis lingua Domino.10 Cui divinæ sanctissimæ voluntati atque justitiæ se conformans patriarcha David, ita precatur: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da1112

1 Tim. 1, 17. gloriam; et divinus Apostolus: Regi (inquit) sæculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria.

Intelligendum est autem, quod huic Dei voluntati se conformare, atque solius Dei in omnibus gloriam toto corde intendere ac honorem optare, excellentissima perfectio est, et eximiæ caritatis effectus, justitiaque sublimis. Hoc namque humilitatem et caritatem complectitur, dum homo per sui ipsius veram notitiam ac ordinatum contemptum, a se ipso aversus, atque per dilectionem ardentem ad Deum, in ejus sincera contemplatione conversus, nil boni, nil laudis aut gloriæ sibi attribuendum conspiciens, se totum ad Dei magnificentiam vertit, ejusque in omnibus honorem et laudem cordialissime cupit. De talibus loquens Deus adorandus et sanctus: Ego (ait) glorificantes me glorifico. Ideoque ad hanc perfectionem omnem nostrum laborem ordinare debemus. Et scimus, quia quo Dei honorem et gloriam nunc affectuosius cupimus, eo in futuro a Deo sublimius glorificabimur ac honorabimur.

Verumtamen absit ut ideo Dei honorem gloriamque finaliter quæramus, ut ab eo vicissitudinem sortiamur, honoremur ac glorificemur. Hoc quippe non esset Dei honorem sincere requirere, sed proprium commodum instar mercenarii finaliter principaliterque intendere. Denique, nec ad perfectam caritatem non quæ sua sunt cogitantem, hoc ipsum pertineret, sed potius ad sui ipsius privatum amorem. Omnino igitur amemus Deum propter se ipsum, et pure propter immensam ejus superamabilissimam bonitatem, omni dilectione dignissimam. Pariformiter quoque honoremus glorificemusque eum pure ac mere propter propriam ipsius sanctitatem ac majestatem, omni prorsus honore et gloria superdignissimam; mercedem vero et retributionem relinquamus committamusque Deo, et ipse abundanter retribuet ultra omnia vota ac merita.

Nihilo minus proprium præmium optare valemus, imo et debemus, sed ordinate itemque minus principaliter quam Dei honorem et gloriam. Quum enim cuncta quæ agimus, ad ultimum finem referenda sint, ultimus autem noster finis sit futura felicitas, quæ utique est visio Dei per speciem; ideo ad Dei adipiscendam visionem universa ordinare debemus.13 Hæc namque est vita æterna, ut agnoscamus Deum verum. Sed quoniam nec ipsam Dei fruitionem optare debemus nisi ad ejus honorem, quatenus Deo clare ac immediate conjuncti, nunquam ab ejus præconio atque honore cessemus; ideo finaliter et ultimate cuncta propter Dei honorem, gloriam, imo propter divinam bonitatem cupere par est. Sicut enim Deus substantialiter bonus est, bonitas summa, omnisque boni origo fontana, sic omnia ad eum ejusque gloriam omnino atque omnimode referre justissimum est.

Circa quod intueri oportet, quoniam finis seu felicitas duplex est: objectalis videlicet, quæ est Deus benedictus, in quo vera consistit felicitas; et formalis, quæ visio Dei per speciem nominatur, et est actio menti inhærens, per quam Deo absque medio unitur. Hæc vero formalis felicitas ad objectalem felicitatem reducenda est.

Footnotes

  1. Is. xiv, 14. ↩

  2. Ps. lxxxii, 28. ↩

  3. Rom. xii, 20; ↩

  4. Prov. xxi, 27. ↩

  5. * multum Eccle. vii, 17. ↩

  6. Jer. xlviii, 26. ↩

  7. Rom. xii, 1. ↩

  8. Rom. xlv, 23; ↩

  9. Is. xlii, 8. ↩

  10. Rom. xiv, 11. ↩

  11. Ps. cxiii, 1, sec. ↩

  12. Hebr. ↩

  13. Joann. xvi, 3. ↩

Chapter 17 of 30