Skip to the text

Articulus 10

Quod perfecta atque profunda humilitas apicem duplicis notitiæ exigit.

E X præostensis lucere jam reor, quemadmodum humilitas in consideratione propriæ parvitatis atque in speculatione divinæ majestatis consistat. Licet enim propriorum defectuum pensatio hominem satis humiliare prævaleat, perfecta tamen (perfectorum præsertim virorum) humilitas, divinæ altitudinis considerationem efflagitat. Quomodo namque aliter omnes suas tam præclaras nobilesque virtutes, velut pannum menstruatæ contemnerent, nisi comparatione atque intuitu divinæ munditiæ ac sanctitatis immensæ? Constat itaque, quoniam quo se ipsum quis clarius pleniusque intelligit secundum considerationes prætactas, et ipsam demum dignitatem divinæ naturæ, sanctitatis et gloriæ profundius noverit, eo se ipsum perfectius feliciusque intelligit. Non enim sufficit qualiscumque Dei notitia, sed exigitur eminens, sapida atque formata. Ad humilitatem equidem prout virtus est meritoria, consideratio rationis naturalis non sufficit, sed disponit. Cognitio autem quæ est in lumine gratiæ seu per illustrationem divinam, efficacissima exstat; et hæc sapida formataque dicitur.

Desiderabilissima ergo atque saluberrima est Dei cognitio, et eo præstantior quo profundior, potissime si correspondeat vita. Ideo utique ad perfectionem adipiscendam studiosi, eam semper concupere et pro viribus ad eam sortiendam laborare deberent, non tam studio lectionis, quam munditia mentis ac sinceritate orationis: quemadmodum summus noster philosophus, illustrissimus ille Joannes Cassianus, ex ore sancti anachoretæ abbatis Theodori, pulchre conscripsit.1 Quum enim, secundum divinum Dionysium, divina lux, quæ immensitate sua super omnem vultum naturæ expansa est, sit pura bonitas, cui propriissimum est misereri, seque ipsam effluere, bonitatem suam communicare, gratiam impertire:2 ubi animam gratiæ illuminationisque capacem ac divino radio dignam, utputa a passionibus liberam et mundam, studiosamque atque sapientiæ avidam, invenerit, mox bonitatem suam diffundit, gratiæ lumen immittit, sapientiam tribuit; et sicut Christus repromisit, veniens ille Spiritus veritatis, docet nos omnem veritatem.3

Hinc quippe de beatissimis patribus nostris S. Bernardo, B. Thoma, aliisque incomparabilis scientiæ viris, legimus quod sanctitate vitæ magis quam studio sapientiam suam adepti sunt: quemadmodum etiam de S. Antonio sacer ac divinus Athanasius atque de sanctissimo Martino venerabilis Severus testati sunt.

Denique, nonne omnibus his mirabilius rite censemus, quod jam non diu ante nos contigit in admirabili illo viro Joanne Ruysbroeck, qui quum idiota esset, et ipsius insuper Latini ignarus eloquii, nihilo minus merito sanctitatis et simplicitatis tam supernaturales divinitus theorias sortitus est, et in suo quoque vulgari tam subtilissimas veritates conscripsit, ut excellentissimi sacræ theologiæ professores spiritum præ admiratione vix habeant, seque non posse sententias ejus intelligere palam edisserant? Enimvero et ego in christiana sapientia pauper, recens et modicus, hoc libere fateor, quod in nullius ecclesiasticorum atque catholicorum doctorum voluminibus tantam sententiarum altitudinem mihique tam difficilem comperi, ut in libris ipsius, solo uno Dionysio dempto, cujus tamen difficultas propter stili obscuritatem magna ex parte contigit: quod utique in libris hujus admirabilis viri locum non habet.

Porro, quod divinæ majestatis notitia hominem summe humiliet, hinc evidens est, quod sanctissimi illi Prophetæ, quum ad singularem aliquam visionem raperentur divinam, subito in facies suas cadentes, se ipsos facto ac verbis humiliabant. Sed et qui gustavit agnoscit, durante illa benignissima visitatione, illustratione, inflammatione, penetratione paracleti Spiritus Sancti, quam prompte, quam profunde tunc spiritus se ipsum humiliet, quotiesque toto ignito affectu proclamet: O Deus dulcissime, o Deus piissime, o Deus æterne, immense, adorande, quid facis? Cur propriæ dignitati injuriam facis? Cur mihi indignissimo ista impendis? Indignissimus enim sum. Cur me adspicis, cur me visitas, qui te toties sprevi, toties ingratissimus exstiti, et tam sordidissimus sum?

Etenim revera quo quis Deum clarius gratia radiante conspectat, eo se vehementius vilipendit atque humiliat. Unde amabilis ille Propheta, sacratissimus Isaias, in divinæ claritatis thesauros intromissus, et in divinæ lucis abyssum absorptus, divinam insuper incircumscriptibilem excellentiam intuens, non solum se ipsum, sed omnes insuper homines veraciter parvi pendens: Omnes (inquit) gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et tanquam nihilum et inane reputatæ sunt ei.45 Præterea superbissimus olim ille rex regum Nabuchodonosor, dum se usque ad sidera cœli extolleret, atque a mitissimo Deo paululum correptus, quum per septem tempora fœnum ut bos comedisset, atque tandem ad pristinum gradus sui principatum reductus fuisset, non tantum se, sed et omnes gentes, reges ac principes humiles esse debere contestans: Omnes (inquit) habitatores terræ apud ipsum in nihilum reputantur; et non est qui resistat manui ejus, et dicat, Quare sic fecisti?6

Footnotes

  1. cf. t. XXVII, p. 67 A. ↩

  2. De Divin. NOM. C. IV. ↩

  3. Joann. XVI, 13. ↩

  4. Is. XI, 17. ↩

  5. Dan. IV, 15 et seq ↩

  6. Ibid. 32. ↩

Chapter 11 of 30