Skip to the text

Articulus 13

De comparatione perfectionis divinæ, angelicæ atque humanæ.

QUEMADMODUM Dionysius docet, divina sapientia species rerum sic ordinat atque instituit, ut semper in eis sit quædam communis distinctio;1 nec procedit a distanti in distans nisi per medium, quod cum utroque extremorum communicat: et ob id, infimum ordinis superioris cum supremo ordinis inferioris maxime convenit. Quum ergo inter divinum intellectum et humanum medius sit intellectus angelicus, palam quod cum utroque extremorum in quibusdam participat. Maxima vero communio est inter infimi ordinis angelum rationalemque animam.2 Unde et secundum Dionysium, angeli qui singulis hominum ad custodiam dantur, de infimo choro sunt ultimæ hierarchiæ cœlestis. Sed et sacerdos in hierarchia ecclesiastica, propter communionem sui cum angelo, in Propheta angelus Domini exercituum appellatur.3

Porro, de divino intellectu ex præinductis innotescit, quod ipse essentialiter, sine omni compositione et accidentali additione, in omni sapientia omnique virtute simpliciter perfectus sit. Deo enim idem est esse, et sapientem esse, justum esse, sanctum, omnipotentem, clementem : quoniam divinum esse, quum in se ipso omnium perfectionum plenitudinem naturaliter comprehendat, non indiget perfici per operationem aut habitum ab essentia condistinctum, sed ipsa supersancta ac superessentialis Divinitas est purus actus, in quo esse, posse et agere penitus idem sunt.

Intellectus vero humanus omnino opposito modo se habet : quippe qui in exordio est pure possibilis, informis et nudus ; per temporales successus, laborem ac studium, virtutes atque scientias ceterasque perfectiones suas adipiscens. Estque insuper in rationali anima naturalium virium, proprietatum ac operationum summa maximaque diversitas, in tantum ut in nullo ente, neque in cœlo neque in terra, sint tot potentiæ naturales ut in homine. Ipse enim cum omnibus tam superioribus quam inferioribus communicat : unde et omnis creatura ac microcosmus vocatur ;4 et secundum philosophos, anima rationalis est quidam horizon ac ligamentum formarum separatarum, atque materiæ conjunctarum.

Intellectus autem angelicus in hoc cum intellectu humano communicat, quoniam non est essentialiter neque a se ipso perfectus, sed tam naturam quam naturæ perfectionem a Deo sortitur, neque unum in eo sunt essentia, potentia et operatio. In hoc vero ab intellectu distat humano communicatque divino, quod naturalem suam perfectionem, tam in scientia quam in virtutibus, ab initio concreatam connatamque habet, quoniam in libro Causarum scribitur : Intelligentia semper formis est plena. Unde nec corpori copulari eget, quoniam ex corporeis rebus nullum profectum conquirit.

Footnotes

  1. Ibid. c. v. ↩

  2. Ibid. c. ix. ↩

  3. Malach. iv. 7. ↩

  4. Marc. XVI, 15. ↩

Chapter 14 of 30