Skip to the text

Articulus 29

De consummata et plena assimilatione divina.

NUNC filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;1 scimus autem, quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Nunc equidem non videmus eum sicuti est, quia non videmus eum in se ipso, sed in creaturis dumtaxat :2 per fidem namque ambulamus, non per speciem. Quum vero Deum per speciem videbimus, tunc ipsum lumen divinum, seu divinam essentiam in se ipsa, clara felicique acie atque irrepercusso atque immediato prospectu cernemus, cernendo amabimus, amando fruemur, fruendo vere beati et in affectu totaliter quieti contentatique erimus.

Hæc nempe est mensa quam Christus dilectis et electis suis, qui tempore tentationis constantes persistunt, disposuit :3 Ut edatis (inquit) et bibatis super mensam meam in regno meo.4 Et alibi : Comedite (ait), amici, et bibite; et inebriamini, carissimi.5 Et utique rite omnino amicos appellat, quos ad mensam talem invitat. Hoc quippe ad dilectionem amicitiæ pertinet, ut quis alium ad propriæ felicitatis et gloriæ participationem assumat. Quum ergo Deus superessentialis et bonus, electas suas creaturas ad æternæ suæ beatitudinis communionem admittit, quum se ipsum eis ad fruendum impendit, quum omnia bona sua eis sine velamento ostendit, omnemque voluntatem earum adimplet, quum id quod est ipse per naturam, sunt ipsæ per gratiam;6 dum immensa sua dulcedine atque lætitia sic tota earum corda afficit, adspergit et satiat, ut undique omni jucunditate sic supereffluant, quod se ipsas præ suavitate et gloria quibus prorsus intus forisque occupatæ sunt, vix capere queant :7 tunc utique recte amici dicuntur, et divinæ amicitiæ communionem feliciter experiuntur.

C Enimvero tunc perfecte et plene ei similes erimus. Tunc namque, et non ante, perfecte adimplebimus illud caritatis præceptum :8 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et in tota mente tua, et ex omni fortitudine tua.9 Tunc equidem, præsertimque post resurrectionem beatam, totaliter et semper in actu inavertibiliter Deo erimus couniti. Ipsa enim voluntas divinam bonitatem æstuantissima ac incessabili dilectione amabit, amplectetur et desiderabit; intellectus in divinæ veritatis claritatem mergetur, et divinæ lucis immediato contuitu æternaliter in Deo figetur; appetitus vero inferior, sensitivus quoque, et caro, in nullo penitus mentem a divina contemplatione impedient, sed ei perfecte ad nutum obedient, atque inenarrabili accidentali præmio venusta repletaque erunt. Ideoque in Deum prorsus transformabimur, et quasi in divinæ pulchritudinis incircumscriptibilem abyssum absorpti, in Deo stabiliemur, mergemur, unumque efficiemur, ut sit omnino Deus omnia in omnibus.10 Ad cujus beatitudinis gloriam dignetur nos nunc quidem per cordis munditiam sanctamque conversationem disponere, atque post præsens exsilium sine dilatione transferre Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS TRACTATULI DE DISTANTIA PERFECTIONIS DIVINÆ ET HUMANÆ.

Footnotes

  1. Ibid. 2. ↩

  2. II Cor. v, 7. ↩

  3. Matth. xi, 30. ↩

  4. Luc. xxii, 29, 30. ↩

  5. Cant. v, 1. ↩

  6. I Joann. iii, 16. ↩

  7. Joann. xv, 15. ↩

  8. Deut. vi, 5; ↩

  9. Matth. xxii, 37. ↩

  10. I Cor. xv, 28. ↩

Chapter 30 of 30