Skip to the text

Articulus 14

Quod sola humilitas animæ Christi omnium simul creaturarum humilitatem excessit, et nunc quoque excedit, quia nunquam diminuta est, nec unquam minuetur.

IN præcedentibus assignatæ sunt plurimæ considerationes in quibus fundatur humilitas, utputa : considerare se secundum id quod est ex se, quod aliud non est quam considerare se secundum quod ex nihilo est, et de se nihil est; secundo, considerare naturam creatam secundum naturalem suum gradum ac ordinem; tertio, considerare se secundum mala quæ fecit; quarto, considerare se per comparationem ad perfectiores, potissimum vero ad Deum; quinto, considerare se secundum ea quæ non est, sed esset vel esse posset, nisi a Deo misericorditer præventus in gratia atque a malis præservatus consisteret : nullus equidem homo tam sanctus est, qui non in omnia mala prolabi potuisset in quæ sceleratissimus aliquis corruit, nisi a Deo custoditus fuisset. Omnes denique considerationes istæ sunt in Christo secundum quod homo est, et in Deifera Virgine, dempta tertia, quoniam culpa in eis locum non habet.

Advertendum est tamen, quia (ut theologi adstruunt) humanitatem Christi plus diligit Deus quam totum universum : majus enim ei bonum impendit, videlicet hypostaticam cum Verbo unionem. Hinc vero consequitur, quod sola anima Christi ardentius diligit Deum, clarius atque profundius videt eum, quam omnes simul electi homines angelique beati. Quo autem intellectus creatus in lumine gratiæ lucidius intuetur Deum, eo amplius parvi pendit se ipsum. Quum ergo anima Christi præ cunctis et singulis Deum clarius comprehendat, imo quasi incomparabiliter Dei immensitatem intimius noscat, sequitur quod ejus solius humilitas, qua se ipsam sub Deo parvi pendit, intensior sit omni humilitate quam omnes simul electi habent aut unquam habituri sunt.

Præterea, nulla creatura tam clare tamque profunde intelligit se secundum quod ex nihilo est, et item secundum id quod ex naturali sua conditione est, secundum comparationem quoque ad excellentiam Creatoris, secundum ea quoque quæ sibi accidere poterant gratia divina subtracta, sicut anima Christi, et post eam Maria Christifera. Ideoque secundum omnes pene considerationes philosophicas constat, quod anima Christi incomparabilis est humilitatis et æternaliter erit, in tantum ut nec summus beatorum angelorum aut hominum, nec infimus, nec medius, nec omnes simul creaturæ, tantæ humilitatis consistant ut solus Christus secundum quod homo. Et post eum Virgo gloriosa omni intellectu creato verissime humilior fertur.

Chapter 15 of 30