Articulus 26
Quemadmodum per misericordiam et justitiam assimilemur Deo.
FREQUENTER omnia opera Dei quæ circa creaturas exercet, vel misericordiæ attribuuntur, aut certe justitiæ. Nempe universæ viæ Domini misericordia et veritas, id est clementia et æquitas.1 Quod enim quosdam indurat, justitiæ est; quod autem nonnullos illustrat et salvat, ad misericordiam spectat. Vide ergo severitatem et bonitatem Dei. Circa quod advertere expedit, quod (ut Anselmus testatur) omne opus Dei ad justitiam ejus potest reduci.2 Nam licet misericordiæ adscribamus quod quibusdam miseretur præ aliis ex parte eorum quibus miseretur, tamen ex parte Dei miserentis hoc ipsum ad justitiam pertinet, quoniam tam bonus est Deus, ut justum sit ei his misereri qui non merentur.3 Verumtamen cur potius miseretur uni quam alteri, isti quam illi, noli sciscitari, si non vis judicari. Voluntas Dei prima rerum causa est : primæ causæ non est causa. Rursus quoque tam sanctus et æquus est Deus, ut justum sit eum quibusdam malignis damnationem rependere. Quum ergo creationem mundi merita nulla præcesserint, Deus tamen liberrimus et gloriosus in inscrutabili æternæ suæ sapientiæ fonte disposuit, quibus miseretur, quos item relinqueret : quatenus in quibusdam sua benignitas, in ceteris vero æquitas sua luceret.
Denique prima gratiæ Dei infusio et justificatio impii, ex parte recipientium omnino ad misericordiam pertinent : nulla enim merita præcesserunt. Remuneratio autem, gratiæ quoque adauctio, tam ex parte Dei quam nostri, ad misericordiam itemque justitiam spectant. Justum quippe est ut Deus bonis et rectis corde felicitatis mercedem impendat, tam propter æquitatem divinam quam meritorum nostrorum exigentiam. Et rursus, quum Deus semper ultra condignum retribuat, constat quod remuneratio nostræ sanctimoniæ ad misericordiam quoque pertineat. Porro induratio seu derelictio qua reprobos deserit, damnatio quoque qua eos æternaliter torquet, non solum ad justitiam, sed ad pietatem quoque reducitur. Semper enim citra demerita punit, etiam in inferno. Non enim obliviscetur misereri Deus, nec continebit in ira sua misericordias suas :4 quoniam miserationes ejus super omnia opera ejus.5 Et rursum, in præsenti nullum in tantum relinquit quantum meretur. Nam sicut super secundum Sententiarum Thomas fatetur, hoc ad minus obtinet in quolibet quantumcumque magno peccatore custodia proprii angeli, quod eum a malis plurimis retrahit :6 quia et in Antichristo, in homine peccati, in filio perditionis, in familiari illo vase Luciferi, in inimico Dei, in prole diaboli ita erit, quod angelus bonus qui ei deputabitur, a malis eum aliquibus retrahet. Omnino ergo in omni opere Dei misericordia justitiaque miscentur. Et quoniam in quibusdam misericordia, in aliquibus vero justitia evidentius splendet, ideo quædam opera misericordiæ, quædam autem justitiæ merito adscribuntur.
In his autem misericordiæ atque justitiæ actibus Deo potissime conformari studere debemus, quoniam in hoc salus nostra tota consistit, quemadmodum multa Scripturæ loca nos erudiunt. Beati enim misericordes; sed et beati qui esuriunt justitiam.78 Et David : Misericordiam (inquit) et judicium cantabo tibi, Domine. Quare? Quia misericordiam et veritatem diligit Deus. Justus namque Dominus, et justitias dilexit.9 Unumquodque enim diligit suum simile. Omnis itaque actio nostra in misericordia aut justitia est fundanda.
Denique, in omni quod agimus misericordiæ et justitiæ operationes commiscendæ sunt : quandoque tamen misericordiæ, vicissim vero justitiæ vehementius instendum innitendumque est. Ad cujus commixtionis moderamen servandum discretio necessaria est. Quod sanctus Propheta ait, Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me : bonitatem, id est pietatem;10 et disciplinam, hoc est justitiæ rigorem; scientiam, id est discretionem unumquodque ordinate agendi. Enimvero justitiam circa nos ipsos, misericordiam autem circa proximos potissime exhibere, atque ubilibet prætactam misericordiæ justitiæque mixturam observare debemus. Justitia autem circa nos ipsos in hoc consistit, ut sicut totum quod habemus et sumus, ab adorando ac æterno Deo suscepimus, sic in ejus obsequium id ipsum totaliter ad laudem ipsius et gloriam expendamus; interim quoque, ut corpus animæ, sensumque rationi subdamus.111213 Misericordia vero circa proximos, est eorum defectibus sive in anima sive in corpore compati, et eosdem sicut proprios pro viribus relevare, nec in hoc inter amicum inimicumque distinguere, propter eum qui pro nobis, quum adhuc inimici essemus, mori dignatus est, ut simus filii Patris cœlestis, qui solem expandit super bonos et impios, atque dona naturæ et bona fortunæ largitur universis.1415
Verumtamen, quatenus in omnibus his misericordia et justitia temperatissime misceantur, contuendum quemadmodum nobis ipsis misericordes et proximis quoque justi esse debemus. Erit enim in primis rationabile obsequium nostrum :16 et quoad hoc nobis ipsis jubemur vicissim esse propitii.17 Scriptum quippe est : Miserere animæ tuæ, placens Deo. Ille enim animæ suæ salubriter miseretur, qui de propriis suis defectibus contristatur, et ne propter eos in gehennæ tormenta mergatur, in præsenti eos deplangit atque castigat. Erit itaque unusquisque sibi in primis justus atque misericors. Justus, ut pro peccatis suis digne satisfaciat, seque divino cultui secundum omnia quæ in ipso sunt, mancipet; non corporali quieti, nec sensuali appetitui amplius quam natura requirit indulgeat. Istud ad rigorem pertinere videtur, sed veraciter ad misericordiam pertinet, dum utique anima sibi ipsi compatiens, pro vitandis pœnis æternis sponte se nunc subdit temporali afflictioni et veræ pœnitentiæ :18 nam et hoc ex sincera caritate procedit. Qui autem diligit iniquitatem, qui Deum sine ullo timore offendit, qui pœnitentiam spernit, qui nunc momentaneam satisfactionem devitat, is plane odit animam suam, quoniam æternæ mortis discrimini subdit eamdem.
Porro aliis etiam esse debemus misericordes et justi, maxime tamen misericordes, quatenus Deum imitemur, cujus miserationes sunt super omnia opera ejus.19 Non enim debemus proximos judicare, damnare, contemnere, sed nos ipsos. Si vero præoccupatus fuerit frater in aliquo delicto, qui veraciter pius et caritativus spiritualisque est, hujusmodi in spiritu benignitatis corripere debet et orare pro ipso, omnique in quacumque necessitate posito pro viribus consilium auxiliumque præstare. Et hic viscera misericordiæ induit, qui peccanti in se non jam indignatur, sed compatitur; et quidquid in fratre imperfectionis cernitur, ad fragilitatem refert humanam, atque ut valet excusat. Nihilo minus et justi esse debemus ad proximos. Quum enim sciamus nullum malum manere posse inultum, quoad hoc debemus affectum nostrum divinæ conformare justitiæ, desiderando ut frater in præsenti conteratur et doleat, ac pœnitentiæ fructus exsolvat, et ut Deus, qui quos amat, arguit et castigat, sic eum in hac vita emendet, ne eum postmodum sua judicialis sententia damnet.20 Hæc quoque justitiæ exhibitio ad pastores præcipue respicit.
Footnotes
-
Ps. XIV, 10. ↩
-
Rom. XI, 22. ↩
-
Rom. IX, 14 et seq. ↩
-
Ps. LXXVI, 10. ↩
-
Ps. CXLIV, 9. ↩
-
dist. XI. ↩
-
Ps. c, 1. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Ps. x, 8. ↩
-
Ps. CXVIII, 66. ↩
-
Ps. LXXXIII, 12. ↩
-
Matth. v, 7. ↩
-
II Thess. II, 3. ↩
-
Matth. v, 45. ↩
-
Rom. v, 9. ↩
-
Rom. xli, 1. ↩
-
Eccl. xxx, 24. ↩
-
Ps. x, 6. ↩
-
Ps. cxli, 9. ↩
-
Apoc. m. ↩
Chapter 27 of 30