Skip to the text

Articulus 22

De numero et subjecto ac distinctione passionum, et qualiter rationi subdendæ sint atque ad Deum ordinandæ.

PRÆTEREA nobilior sensus interior, qui in hominibus quædam virtus cogitativa, in brutis vero æstimativa vocatur, hoc habet officium, ut ex speciebus sensatis species insensatas eliciat: quemadmodum agnus viso lupo, mox per vim æstimativam, ex forma lupi quam videt, speciem inimicitiæ elicit, et protinus fugit; matre vero conspecta, speciem amicitiæ concipit, atque ad eam concurrit. Conformiter quoque, in homine virtus cogitativa apprehendit sensibilia sensuum exteriorum sub proprietate convenientiæ vel disconvenientiæ, seu boni aut mali. Appetitus autem sensitivus, quum ex cognitione sensitiva procedat, statim quum aliquid sub ratione boni vel convenientis ei proponitur, inclinatur atque afficitur ut illi conjungatur: sicut delectabili secundum gustum vel tactum sibi proposito, appetit illud. Quum autem proponitur ei aliquid sub ratione mali atque nocivi, abhorret id et fugit. Hæ ergo inclinationes seu affectiones quæ hoc modo in appetitu sensitivo insurgunt, passiones dicuntur. Unde secundum Eustratium, passio est motus appetitus sensitivi sub phantasia boni vel mali. Omnes equidem passiones in appetitu sensitivo subjective consistunt: quarum numerus atque distinctio sumitur secundum quod appetitus sensitivus ad aliquid fugiendum vel prosequendum diversimode inclinatur.

Porro appetitus sensitivus duplex est, concupiscibilis et irascibilis. Per concupiscibilem inclinatur homo ad bonum sensibile secundum se absolute acceptum; per irascibilem autem movetur ad bonum sensibile arduum, ea aggrediendo quæ concupiscibilem a re concupita impediunt.

Sex vero passiones sunt in concupiscibili: quarum tres, videlicet amor, desiderium, et delectatio seu gaudium, sunt circa bonum. Amor enim ex apprehensione boni sensibilis, id est convenientis, nascitur, in quantum appetitus concupiscibilis movetur in rem sub ratione boni conceptam: sicut quis amat pecuniam vel mulierem. Desiderium autem est respectu futuri boni, dum scilicet appetitus inclinatur in appetibile secundum sensitivum quod non habet: sicut esuriens appetit escam ad quam festinat. Gaudium vero seu delectatio, aliud non est nisi quædam quietatio in re concupita, et oritur ex unione ipsius appetitus ad appetibile. Porro aliæ tres passiones quæ concupiscibili insunt, odium, fuga et tristitia, sunt respectu mali, et opposito modo sumuntur. Odium enim nascitur ex apprehensione mali ad appetitum concupiscibilem, sicut et amor ex apprehensione boni. Fuga quoque est prout appetitus a malo futuro fugit. Tristitia autem ex mali inconvenientis conjunctione cum ipso appetitu procedit, et opponitur gaudio.

Pariformiter sex sunt passiones in appetitu irascibili: quarum duæ, videlicet spes et desperatio, sunt respectu ardui boni absentis. Spes enim est, dum appetitus manet stans infractus, reputans sibi esse possibile arduum bonum ad quod inclinatur, unde et terribilia aggreditur; dum autem cadit et frangitur, desperatio oritur. Sic ergo appetitus irascibilis non nisi in bonum absens movetur, quoniam dum jam adeptum est, desinit esse difficile. Aliæ vero quatuor passiones, videlicet audacia, timor, mansuetudo et ira, sunt respectu mali ardui. Audacia namque est per quam mala futura aggredimur; timor, quo ab eorum aggressu deficimus. Mansuetudo quoque et ira, sunt respectu mali præsentis: mansuetudo quippe est, quum appetitus ab ultione contra malum præsens prorsus consternitur omninoque deficit; ira autem est, dum appetitus ex ipsa passione ad vindictam ardescit, et velut ignitur.

Sic itaque duodecim sunt passiones in genere. Verecundia quoque passio est, et ad timorem reducitur. Est enim verecundia timor de re mala seu turpi. Superbia etiam non est passio solum, sed passionis excessus et vitium, quoniam est appetitus inordinatus.

Passiones autem secundum se nec bonæ nec vitiosæ sunt, sed naturales motus; quum vero ratione ordinantur, tunc homo virtuosus efficitur. Enimvero, quoniam universa quæ in homine sunt, ad Deum veramque beatitudinem ordinanda sunt, tunc passiones istæ rationi subduntur, quum secundum exigentiam ultimi finis regulantur, quum videlicet nihil amamus, nihil desideramus de sensibilibus bonis, nec gaudemus in eis, nisi in quantum ad Deum nos adjuvant. Possumus enim et cibum et potum et multa sensibilia licito appetere, dummodo ad rationis profectum ordinate optentur. Denique, de nullo sensibili malo dolendum est neque tristandum, nisi in quantum per ipsum a Deo abducimur. Hoc igitur modo omnes passiones rationi subduntur, dum virtutibus moralibus moderantur. Nam et ipse appetitus inferior sensitivus, appetitui intellectivo naturaliter subditur, ejusque imperio parere tenetur.

Advertendum autem est, quod in nominatione passionum virtutumque moralium, propria nobis nomina crebro deficiunt; ideo multa passionum nomina jam assignata frequenter nomine virtutum dicuntur, illarum præsertim quæ cum passionibus magis conveniunt: quemadmodum mansuetudo nunc passio dicta est, et tamen sæpe mansuetudo virtus vocatur iram refrenans et ordinans. Sic quoque spes, amor et gaudium, interdum accipiuntur in bono atque pro ipsis virtutibus; sed et tristitia quæ secundum Deum est, magna perfectio jure censetur.

Vehementer ergo incessanterque conemur passiones prætactas ratione dirigere, virtutibusque formare. Temperet mititas iram; nec irascamur de alio, nisi quo Deum offendimus atque ab eo elongamur. Nil vero nos a Deo elongat, nisi propria nostra voluntas consentiat: omne enim peccatum ab ea dependet; et ob id propriæ voluntatis aversioni ac nostris peccatis potissime irascamur. Injurians autem, extrinsecusque repugnans, nil potest menti nocere, si voluntas consensum suum a malo voluerit prohibere. De nullo sensibili temporalique bono gaudeamus, nisi ad Deum proficiat; neque de adversis aut injuriis contristemur, quoniam per patientiam animi non solum non nocent, sed potius occasionaliter prosunt. Affectiones quæ circa cibos potumque consistunt, temperantia ordinet, carnisque pruritum continentia frenet. Contemptum nostri humilitas vincat; illata autem convitia ferat patientia. Et ad hoc jugiter vigilemus, ut omnes affectiones sensitivas secundum divinam legem dilectionemque sinceram regamus, nulli optantes placere nisi Deo, nullum quærentes honorem nisi in eo, nullum laborem fugientes pro ipso, omnem quietem spernentes non exsistentem in eo.

Ad hoc laborare, incipientium est; in hoc procedere, proficientium; hoc autem implere, perfectorum est: quod secundum Aristotelem, pertinet ad virtutem heroicam; secundum Macrobium vero, ad animum purgatum. Profectus autem secundum Macrobium, ad virtutes purgatorias pertinet; initium quoque, ad virtutes politicas.

Chapter 23 of 30