Skip to the text

Articulus 23

De vita contemplativa atque divina.

IGITUR dum pars hominis inferior sic passionibus pulsis reformata est, ipsa pars hominis superior, in qua superbenedictæ Trinitatis imago resplendet, omnium divinarum illuminationum capax exsistit. Tunc nempe intellectus seu ratio, sapientiæ sedes efficitur, voluntas divino amore ignitur, memoria quoque intellectualis (quæ secundum Aristotelem, est locus intelligibilium specierum) formas intelligibiles stabiliter retinet, atque intellectum prompte et velut continue format et actuat. Propter quod intellectus in divinorum speculatione stabilitur, et nec ipsa voluntas a spiritualium dilectione propter sensuum affectum inordinatum ac immundum avertitur, sed tota mens hominis fortis constansque efficitur.

Denique, secundum Platonem et Aristotelem, anima quiescendo fit prudens, mitigatis videlicet itemque cessantibus sensitivis passionibus, motibus et actibus : ideoque eo purius, stabilius ac excellentius divina contemplatur, diligit et revolvit, quo a passionum tumultu exteriorumque impetu amplius segregatur. Et hæc est vita contemplativa, dum se homo, quantum præsentis vitæ status permittit, ab omnibus rebus mundanis atque carnalibus toto affectu sejungit, neque de his quæ ad corpus sensumque pertinent, amplius curat quam necessitas exigit, et ad spiritualia exercitia continuanda proficuum fore ratio censet, ipsum quoque intellectum ac superiorem affectum divinis totaliter mancipat, immiscet et occupat, prout humanæ fragilitati possibile est. Porro vita talis dignissime utique perhibetur divina : est enim divinæ vitæ simillima. Dei enim vita non nisi sui ipsius contemplatio est atque dilectio. Quumque vita Dei stabilis sit, incommutabilis et æterna, quo homo in vita hac contemplativæ vitæ stabilius valet insistere, eo constat eum diviniorem esse, Deo amabiliorem, et futuræ beatitudinis copiosius gloria munerandum, atque ad altiorem chorum angelicum transferendum.

Insuper, quum in Deo sit æterni Verbi productio et amoris spiratio, tunc mens nostra Deo gignenti spirantique conformatur, quum in se ipsa verbum quoddam mentale ac internum conceptum de Divinitate intellectualiter format, apprehendit seu concipit, atque in ejus quem intelligit dilectione flammescit. Hoc autem necesse est fieri, dum anima Deum contemplatur et amat. Concipit enim de Deo rationem Dei, scilicet quod sit summa quædam essentia, æterna omnino et immensa. Porro, quam libenter sit Deus cum tali anima, constat, si credimus ei qui dicit : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum.1 Et denuo : Ego (inquit) sto ad ostium et pulso;2 si quis mihi aperuerit, intrabo ad illum, et cœnabo cum

Beati qui manducant panem in regno Dei :3 siquidem beati qui ad cœnam Agni vocati sunt.4 Sed et beati quos tu, bone Jesu, inhabitas, in quorum præcordiis cœnas, cum quibus tam deliciose quiescis. Quid Christiano felicius, cui non solum promittuntur regna cœlorum in futuro, sed cum quo esse, habitare atque cœnare, sunt deliciæ Dei cœli in præsenti hoc sæculo? Anima equidem quæ hanc divinam cœliformemque vitam ducere in terris satagit, instar speculi clarissimi, tersi et pervii, divinæ lucis et gratiæ susceptiva est, et purissimis meditationibus, ignitis ardoribus, sacrosanctis gemitibus, atque copiosissimis gratiarum augmentis et donis a benignissimo Creatore adornatur, impletur et perficitur. Etenim quo se homo magis disponit, eo Deus munificentius tribuit.

Footnotes

  1. Proc. vii, 31. ↩

  2. Apoc. vi, 20. ↩

  3. Luc. xiv, 15. ↩

  4. Apoc. xix, 9. ↩

Chapter 24 of 30