Articulus 8
Quum humilitas in sui ipsius vera cognitione consistat, quomodo viri virtuosi et boni se nihil reputare aliisque viliores arbitrari possint, quibus tamen veraciter meliores sunt.
DUBITABIT autem forsan aliquis circa præinducta. Dictum quippe est, quod perfecte humilis, non solum majoribus atque comparibus, sed inferioribus quoque inferiorem se putat. Hoc autem veritati derogare videtur: cui tamen nunquam derogare fas est. Etenim, secundum Philosophum, veritatem præhonorare sanctum est.
Sed dicendum, quod aliquis quantumcumque perfectus, se verissime profundissima humilitate, nihil et infimum atque universis decliviorem existimare potest, non quidem simpliciter et secundum omnem sui ipsius aliorumque considerationem, sed secundum partem aliquam. Quum enim quidquid perfectionis rationalis creatura habeat, a Deo processerit, imo quum nostra merita sint Dei dona, secundum magnum atque illustrem illum theologum Magistrum Sententiarum; licet homo perfectus alio virtuosior sit, se tamen inferiorem veraciter sentit secundum id quod ex se ipso est. Quum enim totam suam perfectionem Deo attribuat, seque secundum id quod ex se est penset, se ipsum nihil esse veraciter concipit. Quum vero proximum suum considerat non secundum id tantum quod ex se ipso est, neque secundum naturalia tantum, sed secundum dona ac beneficia Dei quæ in se habet vel suscipere potest; tunc corde tenus se proximo suo subjicit inferioremque æstimat. Et breviter, secundum varias sui atque aliorum considerationes, potest se homo perfectus omnibus inferiorem veraciter credere, non tamen simpliciter, scilicet omnia quæ in se sunt intuendo, ut clarius elucescet.
Chapter 9 of 30