Articulus 20
Quod licet Deo proprium sit ut proprium honorem et gloriam a creaturis requirat, vicissim tamen hominibus fas sit ut se ipsos collaudent, et impensum honorem œquanimiter ferant.
QUUM rectitudo virtutum in cognitione veritatis fundetur, secundum præhabita;1 sicut divinus intellectus vere agnoscit solum Deum a se ipso summe bonum et sanctum, sic divina quoque justitia exigit ut solus Deus diligatur et honoretur propter se ipsum. Nihilo minus nec veritate nec humilitate obstante, potest interdum homo se ipsum honorabilem esse tam verbo quam facto ostendere, debitumque honorem exigere.
Et hujus quidem exemplum in Christo, cujus tota vita est nostra doctrina, præcessit. Nempe, quum quemdam curasset, eidem præcepit : Vide nemini dixeris. Alteri vero quem sanaverat, Vade (ait) et narra quanta tibi fecerit Deus. Conformiter, quandoque in regem a populo eligendus, clam fugit. Opportuno autem tempore, principibus Judæorum populo ipsum regem esse clamanti indignantibus respondens : Sinite (inquit) eos ; dico enim vobis, quia si hi tacuerint, saxa clamabunt.2 Sic quoque quemadmodum dixit per Prophetam, Ego autem sum vermis, et non homo ; atque per se ipsum, Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet :3 sic etiam de se per Prophetam locutus est, Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei; et per se ipsum, Ego (inquit) et Pater unum sumus; et Pilato,
Regnum meum (ait) non est de hoc mundo. Et denuo asserit, Ego sum lux mundi; pluraque alia.
Advertendum est itaque, quod secundum superioris exigentiam atque imperium inferiora operari moverique debent. Quum ergo caritas sit omnium virtutum regina et finis, ideo secundum caritatis exigentiam, ceterarum virtutum operationes exercendæ exhibendæque sunt. Porro, quum eadem caritate gratuita diligamus Deum et proximos, sicut divina caritate exigimur Deum super omnia diligere, sic caritas fraterna requirit ut proximos amemus tanquam nos ipsos. Qui autem alium diligit sicut se ipsum, illius quoque profectum sicut et proprium optare procurareque debet, ut potest. Quum ergo absque divini honoris injuria et item propriæ detrimento salutis, confratri succurrere valeo, exigit caritas ut sic agam. Quumque opera et exempla simul juncta magis audienti prosint quam nuda verba, potest pius exhortator, imo debet, confratri gratiam atque misericordiam bonaque opera quæ a Deo sortitus est, aliquando ad Dei gloriam humiliter pandere, quatenus in audiente fidem adaugeat, spemque confortet, et ipse ad similia moveatur. Hoc enim sanctissimi viri, et ipse divinissimus Paulus, ubertim (ut scripturæ eorum testantur) fecerunt.4 Verumtamen hæc propriæ gratiæ publicatio circumspecta esse debet, et ab omni vanitate immunis.567
Denique, tria (ni fallor) in ea pensanda sunt, videlicet: qualitas propriam excellentiam (id est gratiam) manifestantis, conditio ejus cui aperitur, et intentio finis. Si enim ipse manifestans nondum inanis gloriæ proclivitatem evasit, laqueum sibi tendit, dum se commendabilem reserat.8 Rursus considerare oportet, an is qui audit, ex tali gratiæ publicatione proficiet.9101112 Forsitan enim non credendo irridebit. Finis quoque est intuenda intentio, quatenus homo propriam gloriam nullatenus finaliter quærat, nec sibi quidpiam attribui velit, sed ad divinæ laudem clementiæ omnia fiant. Verumtamen prælatus et doctor, et qui audienti affectuose optat prodesse, debitum potest honorem licite exigere, non propter se ipsum, sed ne si ipse spernatur, instructio sua sit audienti inanis. Nempe dum persona vilipenditur, doctrina quoque ubertim contemnitur. Et ob id, qui alium docere præsumit, se omnino exemplarem honorabilemque exhibere tenetur : alioqui, quantum in se est, finem sacræ Scripturæ, videlicet utilitatem audientis, evacuat ; et secundum Thomam, eo ipso quo non implet quod docet, mortaliter peccat.
Footnotes
Chapter 21 of 30