Articulus 25
Quibus virtutibus assimilemur Christo ut homini.
CONTEMPLANDUM est insuper, quod Christus in quantum homo, a primo maternæ conceptionis instanti, erat verus comprehensor et nunquam viator quantum ad supremam animæ partem, et hoc propter hypostaticam seu personalem humanitatis cum Verbo unionem: ideoque nunquam erat in Christo fides et spes, sed perfectissima caritas. Sed loco fidei habuit visionem per speciem, et talem atque tam claram ut modo: nunquam enim in præmio essentiali profecit, nec sibi quidquam in eo meruit. Loco autem spei habuit tentionem perfectam. Caritatem vero habuit etiam creatam, non talem qualem habent viatores, sed talem ac tantam ut modo, utputa quæ non procedat quoad actum ex fide, sed ex specie. Præterea, secundum Damascenum libro tertio, non erant in Christo, etiam secundum quod homo est, consilium et electio. Consilium namque est appetitus inquisitivus de his quæ in nobis sunt: unde consiliari, ignorantis est. Electio quoque ex consilio manat: est enim eligere, duobus propositis aliud præacceptare. Nihilo minus consilium atque electio etiam Deo interdum attribuuntur, ideoque et Christo ut homini, sed minus proprie, scilicet relinquendo quod in ratione consilii et electionis de imperfectione consistit. Denique gratia in Christo aucta non est; neque virtutes per acquisitionem et studium est adeptus: tota enim natura humana in eo perfecta erat omni virtute et gratia, in his quæ ad interiorem animæ pertinent perfectionem, a primo conceptionis maternæ momento. Secundum corporales vero indetrahibiles defectus, erat viator:1 sitivit enim atque esuriit.2
Ex his patet utcumque, quemadmodum ceteri omnes a Christo adhuc in mundo versante distincti sunt. Omnes namque eo excepto viatores sunt, et in virtutibus et gratia indesinenter proficere possunt; et quo in conversatione sua caput suum Christum eminentius assequuntur, eo nunc Christo amplius conformantur per gratiam, et postremo similiores ei erunt per gloriam. Ipse namque est via per quam, veritas in qua, et vita ad quam tota nostra tendit (si non erramus) intentio.3
Interim ipse Christus ut homo, plenus est gratiæ et veritatis, et de plenitudine ejus accepimus omnes, gratiam pro gratia, id est præmium pro merito: quum tamen tam meritum quam præmium gratia Dei sit, quoniam utrumque donum ejus est. Lex quippe per Moysen data est, veritas autem et gratia per Jesum Christum facta est: veritas quidem, quia ipse in se ipso omnes Prophetas verificat; gratia autem, quoniam ipse Christus, qui novi Testamenti institutor est, Dei hominumque mediator exsistit, et per eum omnis Dei misericordia et gratia in nos abundantissime fluxit et fluit. Ideoque tempus novæ legis, tempus gratiæ jure vocatur.
Footnotes
Chapter 26 of 30