Skip to the text

Articulus 24

De excellentia quorumdam emeritorum hominum.

QUO autem divinas omnipotentis Dei proprietates creatura eminentius participat, eo deiformior est atque præstantior. Propriissimæ vero Dei proprietates quæ ei conveniunt in ordine ad creata, sunt universalis rerum causalitas ac providentialis dispositio. Hoc nempe quod omnium entium principium est, et providens cunctis, seu universa disponens, ipsi quoque Barbari Deum appellant. Deus ergo benedictus et sanctus, qui ideo universum mundum molitus est, ut in diversis rerum naturis atque ordinibus divinæ bonitatis perfectio multiformiter atque ordinatissime reluceret, non solum rebus creatis communicavit esse, vivere, sentire, intelligere, et cetera dona quibus singulæ in se ipsis perfectæ sunt, et secundum proprias species competenter ornatæ, sed et vim causalem providentiamque gubernativam quibusdam largitus est. Nam, ut Dionysius ait, hoc divinæ legis immutabile decretum est, ut inferiora regantur a Deo per superiora.1 Videmus namque quod corpora inferiora a corporibus cœlestibus disponuntur. Similiter in hierarchiis cœlestibus angeli inferiorum ordinum a spiritibus altiorum ordinum purgantur, illuminantur, perficiuntur, reguntur, mittuntur. Pariformiter decet ut homines declivioris gradus a superioribus gubernentur hominibus, et omnino secundum naturalem ordinem jusque naturæ, sapientiores ceteris et virtuosiores præesse deberent.

Verumtamen, non obstante sapientissima providentia Dei, frequenter præsunt qui omni prælatione prorsus indigni sunt; qui autem ad aliorum regimen apti essent, non præferuntur: quod quare contingat, non semper innotescit; tantum autem scimus, quoniam teste Scriptura, propter peccata populi facit Deus regnare hypocritam.2 Denique, non vocati a Deo se ipsos periculosissime ac superbissime ingerunt aliqui, et ubertim, exigentibus culpis suis, ad damnationis suæ ampliorem perniciem sinuntur a Deo adipisci quod cupiunt.

Nihilo minus aliqui sunt viri, animi vigore florentes, omni humilitate fundati, et emeriti, id est excellentis meriti, rite vocati, qui sibi ipsis non assumunt honorem, sed Deo providente ac inspirante, ad prælationem vocantur.3 Et quemadmodum se ipsos ante rationabiliter ordinabant atque regebant, sic nunc commissum sibi gregem sollicite instruunt, regunt et custodiunt. Hi igitur ceteris diviniores censendi sunt: quoniam (ut Dionysius ait) omnium divinissimum est esse Dei cooperatorem, reducendo videlicet proximos ad ultimum finem veramque beatitudinem, orando, exhortando, increpando, et quod commodius est, virtuose exemplariterque vivendo.4

Porro, si principe Apostolorum jubente, non jam dumtaxat probis, sed dyscolis quoque dominis obedire tenemur, dum tamen veræ saluti divinæque legi adversa non jubeant:5 quanto magis fidelibus ac modestis prælatis tanquam summi Dei vicariis, nos obedire oportet?6 Prorsus, qui potestati resistit, Dei se ordinationi opponit. Et utique omnis mali origo, superiori resistere. Sed nec facile a subditis prælatus judicandus est: imo, si ratio aliquo modo admittit, facta ejus pie interpretanda sunt. Si vero facta ejus excusationem non habent, agendum est quemadmodum in epistola ad Demophilum monachum Dionysius ait.7 Nempe dum opportunitas adest, insinuanda sunt opera ejus superiori prælato, illique causa atque judicium committenda sunt. Interim vero prælato quamvis iniquo reverentia exhibenda est, non propter virtutem personæ, sed ob dignitatem prælaturæ, imo propter eum a quo omnis prælatio atque potestas descendunt.

Ex his sequi videtur, quod qui spiritualem prælationem sortiti sunt, et in spirituali aliorum ductione præsunt, in altiori statu consistant, quam qui sibi solis provident per vitam contemplativam; non tamen sequitur, quod vita activa sit inde nobilior contemplativa vita: quoniam actus et opera quæ ad spiritualem prælationem respiciunt, in contemplatione fundantur, nec aliud sunt nisi quædam extensio contemplativæ vitæ ad opus. Porro activa vita cujus Martha speciem gessit, et a Christo contemplativa vita ignobilior fertur, ad ea præsertim exercitia pertinet quæ præsenti vitæ corporalibusque necessitatibus necessaria administrant, quemadmodum Martha illa satagebat.8

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. viii. ↩

  2. Job xxxiv. 30. ↩

  3. Hebr. v. 4. ↩

  4. De Cœlest. hier. c. iii. ↩

  5. I Petr. II, 18. ↩

  6. Rom. XIII, 2. ↩

  7. Epist. VIII. ↩

  8. Luc. X, 38-42. ↩

Chapter 25 of 30