Proœmium
DE DONIS SAPIENTIÆ ET INTELLECTUS.
PER sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. Sap. IX, 19.
Postquam in præinducto tractatu de donis in communi consideratio habita est, nunc de singulis determinandum est sigillatim, suffragante Spiritu Sancto, qui est ardentissima caritas, liberalissima bonitas, immensa suavitas, Deus æternus et verus, omnium dator donorum, omniumque origo munerum gratuitorum.
Est autem donorum cognitio hujusque editionis scientia multum desiderabilis atque dignissima. Primo enim in se nobilis est ratione objecti, quum sit de donis Spiritus Sancti, quæ sunt præclarissimi radii lucis divinæ, lucidissimi rivuli fontis æterni, fluenta deifica Spiritus Sancti. Secundo ista cognitio utilis est, quatenus ipsis donis eorumque necessitate, proprietate, dignitate et utilitate jam cognitis, vehementius desiderentur, instantius postulentur, diligentius conserventur, et ad perfectionem per sanctam conversationem, radiante Spiritu Sancto, perducantur. Denique ista donorum scientialis cognitio utilis atque optabilis est, ut sciamus quam excellentia munera nobis a Deo concessa sunt, sicque donorum istorum liberalissimum largitorem ardentius diligamus, eique dignas pro viribus gratias referamus : quæ agendo, horum procul dubio donorum insperatam inæstimabilemque perfectionem divinitus sortiemur. Habenti enim (id est grato et dantem amanti) dabitur, et abundabit.1
Footnotes
-
Matth. XXV, 29. ↩
Chapter 20 of 108