Skip to the text

Articulus 26

Solutio dubitationis de unitate doni intellectus.

HABET insuper quæstionem, qualiter donum intellectus, quod circa tanta versatur objecta tantosque sortitur effectus, unum exsistere possit. Dona enim, ut dictum est, sunt habitus quidam :1 habitus autem distinguuntur secundum objecta. — Et respondendum, quod sicut fides est una in specie propter sui objecti (quod est veritas prima) unitatem formalem, quamvis objecta ejus materialia, scilicet res ipsæ credendæ, sint plura, sic de dono intellectus sentire oportet. Est enim principaliter circa veritates fidei, quantum ad articulos qui de Creatore traduntur, secundario vero circa veritates creatas intelligendas. Unde et sapientiæ donum unum exsistit, quamvis non solum præstet recte et sapide judicare de divinis, sed etiam de creatis actibusque humanis secundum rationes divinas. Contemplandum est quippe, quod lumen doni intellectus, seu ipse intellectus qui est lumen ac donum, sit quædam participatio luminis intellectus divini. Ideo, sicut lumen intellectus divini simplum unumque permanens, omnem veritatem perspicit et intime penetrat; ita et lumen doni intellectus suo modo, in virtute luminis increati, mentem tam vehementer illustrat, ut per ipsum, quamvis simplex perseveret ac unum, omnia prædicta intelligat, cunctosque effectus prætactos obtineat.

Footnotes

  1. art. xxii. ↩

Chapter 46 of 108