Skip to the text

Articulus 1

Quod sacra Scriptura de triplici sapientia loquitur.

EST autem quædam sapientia imperscrutabilis et superessentialis ac increata, æterna atque immensa : quæ licet de ipso Deo totaque Trinitate, singulis quoque Personis verissime prædicetur (nam Deus est ipsa sapientia, et tota Trinitas est una sapientia sicut et una essentia; sed et Pater sapientia est, et Filius sapientia est, et Spiritus Sanctus sapientia est, nec tamen sunt tres sapientiæ, sed una sapientia, quæ est ipsa divina essentia : imo Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus intellectus, una voluntas, unaque virtus, quemadmodum theologorum regula ait, quia quidquid absolute prædicatur de Deo, hoc toti convenit Trinitati Personisque singulis, et sicut de unaquaque Persona seorsum, ita de omnibus simul singulariter dicitur; hæc quoque regula a Dionysio in libro de Divinis characteribus sumpta est), nihilo minus, sicut caritas appropriatur Spiritui Sancto, eo quod Spiritus Sanctus emanatio est voluntatis, cui caritas competit, profluit enim Spiritus Sanctus a voluntate Patris ac Filii immediate; sic sapientia appropriata est Filio, quum ipse sit emanatio intellectus. Est enim verbum intellectus paterni, a mente paterna naturaliter, æternaliter inegressibiliterque procedens. Et hoc modo sancta Scriptura de unigenito Filio Dei sub nomine increatæ ac genitæ Sapientiæ loquitur, juxta illud Proverbiorum: Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret; necdum erant abyssi, et ego jam concepta eram;1 ante colles ego parturiebar; quando præparabat cœlos aderam; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum. Atque in libro Sapientiæ legimus: Attingit autem sapientia a fine usque ad finem fortiter;2 candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Sed et in Ecclesiastico scriptum est: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam.3 Sic quoque divinus Apostolus Christum appellat Dei virtutem et Dei Sapientiam.4

Præterea alia ponitur sapientia, supernaturalis, sed creata, quæ theologia vocatur. Non enim naturali ratione inventa est, neque naturali lumine scrutari comprehendive potest, sed divina revelatione patefacta est primo sanctis patribus nostris, Prophetis atque Apostolis, et nobis demum per ipsos. Hæc est sapientia legis divinæ, in veteri Testamento velata ac inchoata, in novo autem Testamento revelata ac consummata. De qua ait divinissimus Paulus: Prædicatio mea non est in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in sapientia spiritus et virtutis.5 De qua sapientia protinus addit:6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos; sapientiam vero non hujus sæculi, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est.7

Insuper tertia ponitur sapientia, naturalis ac philosophica. De qua summi philosophi pulchra ac mira, Augustino testante, indagati sunt. Nam et Aristoteles metaphysicam suam, theologiam appellat ac sapientiam seu divinam scientiam. Liber quoque Procli Platonici, Elementatio theologica intitulatur. De hac sapientia loquens Apostolus: Invisibilia (inquit) Dei, a creatura mundi, id est ab homine, per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur;8 sempiterna quoque virtus ejus et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. Unde in libro Sapientiæ scriptum est: magnitudine enim speciei et creaturæ poterit horum creator cognoscibiliter intueri.9

Palam est autem, quod nec sapientia increata, nec sapientia naturalis ac philosophica sit donum Spiritus Sancti, quum nulla earum sit donum gratuitum atque gratificum, a Spiritu Sancto immediate influxum. Sed an sapientia secundo modo accepta sit donum unum de septem his donis Spiritus Sancti, diligentius investigari oportet. Multi quidem affirmant quod sic: quorum positio minus exquisita videtur, atque irresoluta probabitur.

Footnotes

  1. Prov. viii, 23-25, 27, 31. ↩

  2. Sap. viii, 1; vii, 26. ↩

  3. Eccl. xxiv, 5. ↩

  4. 1 Cor. i, 24. ↩

  5. 1 Cor. ii, 4. ↩

  6. *ostensione ↩

  7. 1 Cor. ii, 6, 7. ↩

  8. Rom. i, 20. ↩

  9. Sap. vii, 5. ↩

Chapter 21 of 108