Skip to the text

Articulus 2

De triplici sapientia fallaci ac vana, quam reprobat divina Scriptura.

ADVERTENDUM præterea, quod ipsis virtutibus non solum opponuntur vitia manifesta, sed etiam palliata. Virtutes vero ac vitia a fine nomina sortiuntur. Quemadmodum igitur vera sapientia nominatur ipsa divinorum notitia ad debitum finem relata, sic abusive vicissim prudentia ac sapientia dicitur cognitio rerum ad inordinatum finem relata; et secundum diversitatem finium inordinatorum, dividitur sapientia talis. Quædam enim appellatur terrena, cujus finis est divitias mundi colligere; quædam animalis, cujus finis est delicias carnis acquirere; quædam diabolica, cujus finis est excellentia, quam concupivit diabolus.

De hac triplici sapientia non vera, sed falsa atque culpabili, in Canonica Jacobi scriptum est : Si zelum amarum habetis et contentiones, nolite gloriari ; non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Denique de tali sapientia atque prudentia vitiosa ubertim Apostolus loquitur, ut est : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ? — De hac sapientia atque prudentia loquens Salvator : Confiteor (inquit) tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et Isaias : Sapientia (ait) et scientia tua deceperunt te. Quamvis horum utrumque altius possit exponi, videlicet de sapientia, prudentia atque scientia philosophica, acquisita ac naturali : quæ licet in se bonæ sint, imo de numero bonorum honorabilium, id est per se desiderabilium, secundum Philosophum, tamen occasionaliter decipiunt et excæcant habentem, quoniam sine caritate sunt informes et inflant, ac Spiritus Sancti illuminationem impediunt. Simili modo de veteri lege, quæ in se bona fuit, ait Apostolus : Rom. v, 20. Lex subintravit, ut abundaret delictum.

Chapter 22 of 108