Articulus 6
De bipartito judicio.
QUONIAM dona cum virtutibus in multis conveniunt, ideo prorsus difficile est inter ea distinguere : unde et multi non distinxerunt ea realiter. Supernaturalis autem sapientia, quæ juxta præhabita, esse potest informis et habitus intellectualis per studium acquisitus, cum dono sapientiæ in multis communicat :1 utriusque enim est Deum cognoscere, divina discernere, atque per ea de ceteris judicare; sed difformiter valde. Advertendum est equidem quia dupliciter ferri potest de rebus judicium. Aliter enim de morbo judicat ipse ægrotus, et aliter medicus. Aliter quoque de sobrietate et castitate judicat qui ipsas virtutes morales adeptus est, et aliter qui solam moralem scientiam habet. Uno ergo modo judicatur de re per plenum usum rationis, seu clarum intuitum intellectus ipsam veritatem cernentis : sicque de divinis ac aliis judicat sapientia naturalis quantum ad ea quæ naturaliter cognoscuntur, et sapientia supernaturalis (quæ secundum prætacta donum est) quantum ad ea quæ in sacra Scriptura traduntur.2 Alio autem modo judicium fertur de rebus, per connaturalitatem seu conformitatem judicantis ad ipsas, quæ utique conformitas in dispositione affectus consistit : quemadmodum castus de castitate optime judicat. Sic quoque per donum sapientiæ judicatur de divinis quæ fidem respiciunt, et deinceps de aliis omnibus, secundum rationes regulasque divinas. Hæc vero conformitas mentis ad divina credenda, efficitur per sapidum gustum seu sapientialem divinorum saporem, dum ipsi credenti veritates divinæ sub fide cadentes non solum clarissime innotescunt per donum intellectus, sed insuper dulciter sapiunt, sicque verissimæ esse discernuntur, et aliæ veritates secundum eas regulantur et ordinantur, falsitates vero atque perfidiæ refutantur : quæ omnia fiunt per sapientiæ donum, quemadmodum secundo capitulo de Divinis nominibus princeps theologorum beatissimus Dionysius de S. Hierotheo testatur, qui exstitit in divinis perfectus, non solum discens, sed demum ea patiens, id est gustans, seque divinis per affectum conformans.
Footnotes
Chapter 26 of 108