Articulus 8
De necessitate doni sapientiæ.
QUONIAM, teste Apostolo, animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei, non sufficit homini ad salutem sola fides, nisi sapientiæ condiatur sapore, sicque spiritualia ac divina percipiat, gustet, discernat.1 Fidei quippe proprius actus non est nisi assensum credendis præbere. Hic autem assensus inefficax est, nisi addatur rectum judicium de credendis:2 quod fit per sapientiæ donum, quæ pretiosum a vili, falsum a vero discernit atque segregat.3 Ideo in libro Sapientiæ scriptum est: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat; et rursus: Concupiscentia sapientiæ deducet ad regnum perpetuum. Porro caritas viæ omnino imperfecta exsistit, et multipliciter in actu suo, tam interiori quam exteriori, interrumpi potest ac impediri.4 Unde de Joanne Baptista Christus dixit: Qui minor est in regno cœlorum, id est infimus Deo fruentium, major est illo. Caritas ergo viæ, ob suam imperfectionem et depellenda ejus obstacula, dono sapientiæ perfici, muniri excitarique indiget. Denique ratio naturalis non sufficit ad excitandam dirigendamque caritatem affectus per fidem intellectus; idcirco indiget dono sapientiæ, quo a Spiritu Sancto juvetur et moveatur, tam in actibus fidei quam caritatis, atque in evitandis sanctarum operationum obstaculis. Propter quod ad Ephesios ait Apostolus: Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus, ut sciatis quæ sit spes vocationis vestræ;5 et ad Colossenses: Postulamus (inquit) ut impleamini agnitione voluntatis Dei in omni sapientia, ut ambuletis digne Deo.6
Footnotes
Chapter 28 of 108