Articulus 4
Quod sapientia supernaturalis ac theologica ad intellectum dumtaxat respiciens, non sit donum Spiritus Sancti.
DONA insuper Spiritus Sancti, si præinducta rite fulcita sunt, supernaturales sunt habitus ab influxu Spiritus Sancti immediate impressi. Quum ergo sapientia illa supernaturalis quæ intellectum dumtaxat concernit, quæ et humano studio sine gratia gratificante adipisci potest, non sit semper immediate a Spiritu Sancto, quemadmodum in præcedenti articulo patuit, palam est eam non esse donum Spiritus Sancti prout nunc de donis est sermo. Præterea, sapientia illa seu habitus theologicalis, communis est bonis et malis : multi enim sacræ theologiæ doctores, proh dolor! in peccatis mortalibus vivunt, qui nihilo minus hac sapientia fulgent. Sapientia autem quæ donum est Spiritus Sancti, bonis tantummodo competit. De ea namque verissime scriptum est : In malevolam animam non introibit sapientia.1 Quod de illa sapientia quæ intellectum solummodo perficit, sumi non potest. Patet ergo, quod qui sapientiam supernaturalem creatam Spiritus Sancti donum appellant, non satis profunde rationem donorum considerant. At vero, quicumque dona Spiritus Sancti habet, habet et Spiritum : ergo et caritatem et gratiam habet.
Prædicta autem sapientia sine caritate et gratia haberi potest : non ergo est donum Spiritus Sancti. Amplius, dona efficiunt intellectualem creaturam a Spiritu Sancto faciliter mobilem. Multi autem prædictam sapientiam sortiti, surdi sunt ad omnem interiorem Spiritus Sancti allocutionem. Non enim audiunt quid loquatur in eis Dominus Deus :2 imo quod alios docent, ipsi non implent. Sapientia ergo quæ talibus inest, donum Spiritus Sancti non exstat.
Verumtamen instare quis potest ac dicere, quod sicut fides informis et fides formata sunt realiter idem, quamvis fides formata sine caritate haberi non queat, nec malis conveniat ut fides informis ; sic sapientia quæ intellectum concernit, de qua dictum est, quamvis informis consistere ac malis competere valeat, realiter tamen idem est cum sapientia illa saporosa atque dulcissima, cujus conversatio amaritudinem nescit, nec tædium habet convictus ipsius, ut Sapiens ait, quæ et donum Spiritus Sancti exsistit.3 Et respondendum, quemadmodum Thomas in secunda secundæ respondet, quia si formitas sive informitas esset de ratione fidei, non posset esse eadem fides informis atque formata ;4 nunc autem utrumque accidit fidei. Sed de propria ratione sapientiæ quæ donum est, id exsistit quod sit saporosa ac dulcis et velut experimentalis Dei notitia, sicut jam patuit pleniusque patebit.5 Non ergo est idem cum sapientia quæ informis esse potest. Imo, si sapientia illa fiat formata per caritatis infusionem, nec sic erit idem cum sapientia illa quæ donum est, quum donum sapientiæ nunquam possit esse informe. Denique ista instantia primam aliasque rationes non dirimit. Nulla enim fides, nec informis neque formata, haberi potest nisi immediate a Deo ; nec fides semper caritati connexa est ; nec omnis fidem adeptus, Deum habet : quæ omnia dono sapientiæ competunt.
Footnotes
Chapter 24 of 108