Articulus 29
An intellectus qui est donum, sit speculativus an practicus.
PORRO quæ ante inducta sunt de hoc, an sapientia quæ est donum, sit speculativa vel practica, hic quoque tangi possent. Quemadmodum enim Thomas respondet, quod sapientia primo atque præcipue sit speculativa, in quantum concernit divina, secundario autem sit practica, prout de actibus humanis judicium profert secundum rationes seu leges divinas; ita affirmat, quod intellectus principaliter speculativus exsistit, quoniam primo et maxime circa divina et supernaturalia quæ directe cadunt sub fide, versatur, secundario autem exstat et practicus, eo quod se usque ad actus humanos considerandos ac regulandos extendat, sicut ostensum est. Unde et scriptum est: Intellectus bonus omnibus facientibus eum.
Contemplandum est equidem, quod actuum humanorum duplex est regula, scilicet: naturalis, quæ est ratio, et sic non cadunt sub fide; et supernaturalis, quæ est lex divina, quæ docet nos actus humanos ad æternam beatitudinem ordinare atque secundum illius exigentiam regulare sive dirigere, sicque cadunt sub fide. Sed quia a principali objecto ultimatoque fine habitus denominationem vel speciem sortitur, ideo, sicut de sapientia dictum est quod sit simpliciter speculativa, quamvis sua virtute ad practica se extendat; sic de dono intellectus asserere par est: principaliter enim ad divinorum sub fide cadentium veritates perspiciendas ordinatur, nec actus humanos considerat nisi propter hunc finem suum præcipuum. Unde et Anselmus in libro de Similitudinibus, asserit hæc duo dona, videlicet sapientiam et intellectum, ad vitam contemplativam respicere. — Denique, quod inducitur de Psalmo, scilicet, Intellectus bonus omnibus facientibus eum, non obtinet quod donum intellectus sit practicum. Ibi enim præmittitur, Initium sapientiæ timor Domini; moxque adjungitur, Intellectus bonus omnibus facientibus eum, id est Deum timentibus: quia timorate vivendo, donum intellectus manet, crescit fitque perfectum in nobis. Bonitas igitur intellectus non consistit præcipue in operando, sed contemplando, quamvis sine bona operatione intellectus esse non valeat bonus.
Verumtamen, sicut præhabitum est quod positio Thomæ possit salvari circa sapientiæ donum, ita et circa intellectum posset defendi: quamvis ista responsio absolutior efficaciorque putetur. Nam et Doctor divinus in expositione mystica tabernaculi Moysis evidenter adstruit, quod sapientia et intellectus ad dexteram pertinent, vitamque internam respiciunt.
Chapter 49 of 108