Articulus 28
Qualiter intellectus et fides simul haberi valeant de eodem.
MIRUM præterea fortassis videtur quomodo de eadem veritate possit aliquis fidem habere et intellectum.1 Intellectus enim, ut dictum est, designat claram ac intimam seu penetrantem rei notitiam;2 fides vero est de non apparentibus: est enim argumentum non apparentium. Denique Gregorius ait, quod fides non habet agnitionem, sed credulitatem. Non ergo stant simul intellectus et fides, quum videantur contraria. Christus quoque non habuit fidem, quoniam ea quorum est fides, clare ac penetrative cognovit: ergo nec reliqui donum intellectus habentes, fidem habent.
Et respondendum, quod dupliciter dicitur aliquid clare intelligi. Primo, dum per propriam speciem cernitur, et ipsa veritas perfecte videtur quomodo in se ipsa se habeat. Sic autem in præsenti vita cognosci non possunt ea quæ directe sub fide cadunt, videlicet articuli fidei; sed in patria conspiciuntur. Nunc enim videmus per speculum in ænigmate;3 tunc autem cognoscemus quemadmodum cogniti sumus, quia videbimus Deum sicuti est.45 Modo vero ambulamus per fidem, non per speciem, seu similitudinem Deum atque divina perfecte et adæquate repræsentantem. Unde Apostolus: Nunc (inquit) cognosco ex parte; quum autem venerit quod perfectum est, id est, quum Deus ostenderit se sine forma creata intermedia conspiciendum, evacuabitur quod ex parte est, id est, imperfectio cognitionis cessabit. Secundo dicitur aliquid clare intelligi seu penetranter cognosci, quoniam veritas ejus tam lucide animo innotescit, quod propter nullam instantiam vel exteriorem apparentiam ab ea discedere velit, quamvis ipsa in se ipsa per speciem propriam nondum elucescat: et ita per donum intellectus dicimur credenda cognoscere. Christus vero fidem non habuit, quia secundum primum modum ea cognovit.
Possunt autem ad quemlibet articulum fidei pulchræ probationes adduci, quæ quamvis demonstrativæ non sint, evidenter tamen ostendunt fidem non esse contra rationem naturalemve legem, sed supra eas: unde patescit quod non sit irrationalis vel de impossibilibus, sed divina et supernaturalis. Et merito non debet quispiam propter judicium sensuum exteriorum aut argumenta humana fidem relinquere, quum omnia fidei fundamenta supernaturalia sint atque divina. Nec debemus solum attendere quid dicatur, sed quis dicat. Si enim Christum credimus Deum ac hominem, debemus certissime fidem ejus sectari. Si vero quis scire desideret Christum esse Deum ac hominem, discat et penset quid de eo in nova ac veteri lege conscriptum sit, qualia opera ejus fuerunt, quid ejus ministri in virtute ipsius egerunt.
Footnotes
Chapter 48 of 108