Articulus 20
Quæ beatitudo correspondeat dono sapientiæ.
OPORTET demum cognoscere, quod beatitudo illi dono respondet ex quo directius atque frequentius causatur: beatitudines namque sunt operationes virtutum, quæ perficiuntur per dona. Pax autem est caritatis effectus : consistit enim in quodam consensu ac unione hominis ad se et ad alium. Nam pax est tranquillitas ordinis, id est ordinata quies qua mens a perturbatione quiescit, eo quod unumquodque in ipsa exsistens, bene se habet ad illa ad quæ ordinem habet : quemadmodum homo pacem sortitur, dum appetitus inferior ad rationem bene se habet, et ratio ad Deum ac proximum. Quum ergo talis consensus ac unio ex caritate nascantur, palam quod pax sit caritatis effectus. Nec est virtus specialis, secundum Thomam, sicut nec gaudium : quia utrumque actum caritatis, qui est dilectio, concomitatur. Insuper, declaratum est quod sapientia caritatem concernit ac perficit, quodque sapientiæ actus sit ordinare. Idcirco pax nulli dono aptius potest adscribi quam sapientiæ : quoniam caritas, sapientia cooperante ac dirigente, pacem producit. Septima autem beatitudo circa pacem versatur : imo pax ipsa exsistit. Dicitur enim in ea :1 Beati pacifici, id est pacem agentes, sive in se, sive in aliis, quoniam filii Dei vocabuntur. In hac beatitudine duo tanguntur, videlicet : meritum, dum dicitur, Beati pacifici; et præmium, dum jungitur, Quoniam filii Dei (haud dubium quin adoptivi) vocabuntur. Horum autem utrumque ad donum sapientiæ pertinet. Nunc enim ostensum est, quod primum, scilicet pacem facere, sit opus sapientiæ. Porro per sapientiam unigenito naturalique Filio Dei assimilamur, quum ipse sit genita Patris Sapientia, cujus donum sapientiæ pulcherrimus radius est. Per hoc vero quod naturali Dei Filio assimilamur, filii adoptivi efficimur : elegit enim nos in ipso ante mundi constitutionem, quos, teste Apostolo, præscivit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.2 Unde et scriptum est : Fons sapientiæ, verbum Dei in excelsis.3 Vicissim tamen pax vocatur effectus justitiæ, vel quia justitia ad pacem disponit, vel impedimenta pacis aufert.4 Unde in Isaia conscriptum est : Erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
Summ. th. 2ª 2º, q. xxix, a.5 4; q. xxviii, a. 4. art. vii. art. ix.
Footnotes
Chapter 40 of 108