Skip to the text

Articulus 18

Quomodo dicat Apostolus : Noli altum sapere ; et, Non plus sapere quam oportet.

AMPLIUS advertendum, quia in eo quod per se bonum est, nullus directe excedere potest : imo, quo virtus altius crescit, tanto præstantior exstat. Quemadmodum igitur Deum diligere nemo nimium potest, sed quo eum ferventius diligit, eo melior sanctiorque efficitur ; sic nullus in recto divinorum judicio, amoroso gustu, sapientiali sapore, excedere valet, quum omnia ista sint effectus gratiæ Dei. Imo, quantum in his copiosior quis invenitur, eo divinior rite censetur. Scriptum est enim :1 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ; et iterum : Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient.2 Testante quoque Gregorio : Quo spirituales deliciæ amplius sentiuntur, eo ardentius desiderantur. Quum ergo sit ita, quid est quod ait Apostolus, Noli altum sapere, sed time ;34 et rursus, Non plus sapere quam oportet, quasi nemo ad prædictam sapientiæ perfectionem debeat conspirare ?5

Sed hæc faciliter solvuntur, si pensemus quibus et qualibus ea scribat. Doctor enim et prædicator unumquemque instruere debet secundum quod capax et dignus est. Romani vero, quibus Apostolus ista scripsit, præsumptuosi erant atque superbi : propterea coercendi erant a divinorum scrutinio secretorum, donec vitiis expurgatis ac vera humilitate adepta, ad sapientiam illam cœlestem quam inter perfectos loquebatur Apostolus, redderentur idonei.6 Hinc nempe Corinthiis adhuc infirmis, quos increpans dixit : Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?7 his, inquam, tam imperfectis, quid scribit ? Non judicavi autem me aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.8 Unde Colossensibus divinæ contemplationi jam aptis scribens : Postulamus (asserit) ut impleamini agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo, per omnia crescentes in scientia Dei.9

Insuper, si ordo ac modus introductæ exhortationis Apostoli qua ait, Noli altum sapere, subtiliter perpendantur ; patebit quoniam hoc quod ait, Noli altum sapere, sed time, sic verissime intelligatur : Noli altum sapere, id est, noli te ipsum magnum vel sanctum reputare, aut aliquid tuis viribus adscribere. Hinc namque adjecit : Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat.10 Romani siquidem, teste Hieronymo, adeo rudes erant, ut se propriis viribus, non gratia Dei, vocatos putarent. In eo autem quod ait, Non plus sapere quam oportet, non est necesse exponere id quod ait, sapere, pro sapientialiter seu saporose intelligere, sed pro quacumque difficilium mysteriorum scrutatione : quæ utique omnibus indifferenter non expedit, sed his qui exercitatos habent sensus, qui solidum cibum, id est profundam sapientiam, capere possunt.11

Verumtamen adhuc occurrit quod difficultatem hanc auget. Nam in Ecclesiastico dicitur : Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : non est enim tibi necesse, ea quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.12 Sed in hoc nil nobis vetatur nisi ut divina secreta non præsumamus inordinate scrutari, considerationem nimium profundando, aut proprium intellectum sequendo, vel nostro ingenio considendo.

Adhuc autem videtur prædictis dissonum esse quod ait Scriptura :13 Noli multum justus esse. Et respondendum, hoc ideo dictum ne in ipsis exercitiis, sive interioribus sive exterioribus, quæ ad justitiam ordinantur, immoderate occupemur; quamvis ipsius justitiæ plenitudinem ampliorem semper debeamus optare, juxta illud Apostoli :14 Quæ retro sunt obliviscens, et ad anteriora extendens me ipsum. Nihilo minus rationabile esse debet obsequium nostrum, ut ordinate proficere enitamur.15 Scriptum est enim : Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit.16

Footnotes

  1. Ps. 111, 9. ↩

  2. Eccli. xxiv, 29. ↩

  3. Rom. 11, 20. ↩

  4. Rom. xi, 20. ↩

  5. Ibid. 11, 3. ↩

  6. Cor. 11, 6. ↩

  7. Ibid. 11, 3. ↩

  8. Ibid. 11, 2. ↩

  9. Coloss. 1, 9. ↩

  10. Rom. xi, 21, 3. ↩

  11. Hebr. 5, 14. ↩

  12. Eccli. iii, 22, 23. ↩

  13. Eccle. 11, 17. ↩

  14. Philipp. 11, 13. ↩

  15. Rom. 11, 1. ↩

  16. Jer. xlviii, 36. ↩

Chapter 38 of 108