Articulus 9
De effectibus doni sapientiæ.
VIRTUS demum, teste Philosopho, est quæ habentem perficit, et opus ejus bonum reddit. Quum ergo sapientiæ donum sit habitualis perfectio rationis, primo ipsam mentem in se ipsa perornat, deinceps opus ipsius laudabile efficit. Porro, si præinducta recte pensentur, sapientia quæ donum est Spiritus Sancti, triformem habet effectum seu triplicem actum in intimis creatæ rationalisque mentis. Nam ab ipso sapientiæ habitu procedit divinorum cognitio, judicialis discretio, ac dulcis affectio seu saporosa gustatio. Primus igitur sapientiæ interior actus, est clarificatio intellectus; secundus, connaturalis discretio rationis: per sapientiam enim judicat homo spiritualis de divinis ac ceteris per rationes seu considerationes ac leges divinas, secundum experimentalem ac sapidam certitudinem fidei de divinis. Tertius sapientiæ actus interior, est gustus seu oblectatio mentis.
Ex his autem actibus alii multi effectus emanant. Quoniam enim prædicti effectus nos Deo conformant, qui est omnis illuminationis fontana origo, omnisque recti judicii primus distributor, et de propriis suis sempiternis divitiis æternaliter gaudens; idcirco sapientiæ donum nos Deo reddit amabiles: similitudo namque est causa amoris. Unde in libro Sapientiæ scriptum est: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.1 Et Aristoteles in Ethicis contestatur, quod vir contemplativus atque theoricus, sit amantissimus Deo. Sapientia quoque ordinationem optimam interius causat: sapientis enim est ordinare. Per ordinem vero permanet homo inconcussus ac fixus in rationis æquo judicio. Ideo alius sapientiæ actus est animum confortare in bonis, quemadmodum scriptum est: Certamen forte dedit illi, ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.2 Et quia sapientiæ donum obstacula caritatis repellit, propterea a ruina peccati et pœnis repellit, juxta illud: Sapientia eos qui se observant, a doloribus liberat.3 Quoniam ergo sapientia mentem a vitiis eripit, incorruptam eam ac integram efficit. Incorruptio autem facit esse proximum Deo. Ideo in libro Sapientiæ concluditur:45 Concupiscentia sapientiæ deducet ad regnum perpetuum. Porro tristitia ac tædium ex eventu mali causantur. Quum ergo sapientia in mente deliciosam contemplationem producat, palam est quod ipsa tristitiam, amaritudinem tædiumque expellat, et inter adversa atque secunda animum regia via incedere faciat. Hinc enim in libro Sapientiæ conscriptum est: Scio quoniam sapientia mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei; intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus ipsius, sed lætitiam atque gaudium.6
Præterea, quoniam sapientiæ donum contra gulam confertur, idcirco apostolus Jacobus hanc supernam sapientiam pudicam appellat: causat enim pudorem et continentiam. Qui enim spirituales delicias sapit, carnales delectationes facile vilipendit: quoniam gustato spiritu, desipit omnis caro, quemadmodum spiritualissimus ac divinus ille Gregorius asserit. Secundo nominat eam pacificam. Sapientia enim, quum sit ordinationis causa, concordiam facit hominis, primo in se ipso, deinde quantum ad alios: pax autem est quædam concordia atque tranquillitas, seu dulcis stabilitas ordinis. Tertio nominat eam modestam: quum enim sit mater discretionis ac ordinis, modestum facit habentem. Vocat quoque eam suasibilem ac bonis consentientem: efficit namque mentem a Spiritu Sancto optime mobilem, nilque in semetipsa fidentem, nec proprio sensui innitentem. Appellat etiam Jacobus sapientiam plenam misericordia:7 assimilat enim hominem Deo, qui dat omnibus affluenter, et nulli improperat. Ultimo nuncupat eam plenam fructibus bonis, et sanctis delectationibus atque operibus.
Quum ergo sint tot et tales effectus seu actus doni sapientiæ, patet quam dives atque redundans sit ipsa in se, ita ut de ipsa verissime asseveret:89 Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa.10 Et rursus: Quid (inquit) locupletius sapientia?11 Plane melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. Et in Ecclesiastico legimus:12 Vinum et musica lætificant cor, et super utraque dilectio sapientiæ. Unde Aristoteles in Ethicis fassus est, quod homo contemplativus extra se delectari non quærit, quum intra se jucundis theorematibus plenus sit. Et denuo: Philosophia, ait, mirabiles habet delectationes adjunctas. De hac Plato in Phædone pulcherrime loquitur. Sed talis utique delectatio longe et quasi inferior est minusque sapida delectatione supernaturalis sapientiæ quæ donum est Spiritus Sancti, cujus gustus oleo gratiæ est perfusus et caritatis suavitate adspersus. Estque delectatio talis omni naturali philosopho penitus inexperta atque ignota: est enim futuræ delectationis participatio nobilis, ac prælibatio futuræ felicitatis, in qua replebitur in bonis desiderium nostrum.13 Idcirco delectatio talis est christianæ fidei certissimum argumentum. Non enim haberi potest nisi immediate a Deo, præsertim secundum illam exuberantiam qua multi electissimorum Jesu Christi eam ubertim experti sunt.
Denique, de prædictis sapientiæ actibus Bernardus sic loquitur: Invenisti sane sapientiam, si prioris vitæ peccata deplangis, si sæculi hujus concupiscentias parvi pendis, si æternam vitam toto desiderio concupiscis, si horum singula tibi sapiunt sicut sunt, ut hæc quidem tanquam amara et omnino fugienda, illa quoque velut caduca et transitoria contemnenda, ista vero sicut perfecta bona totis desideriis appetenda intimo quodam sapore dijudices et discernas.
Verumtamen advertendum, quod omnia hæc non sunt directe ac elicitive effectus seu actus doni sapientiæ: imo quædam eorum ad alia pertinent dona. Sed omnia hæc sunt actus doni sapientiæ vel elicitive vel imperative. Quemadmodum enim caritas, quum sit universarum virtutum regina, mater ac finis, cunctis virtutibus imperat, ac per hoc omnium virtutum operationes ei imperialiter adscribuntur, non elicitive, nisi actus qui immediate voluntatem concernunt, ut velle, amare, appetere; sic donum sapientiæ, quum sit omnium donorum altissimum, actus eorum imperative producit, sed actus eliciti doni sapientiæ sunt de quibus præhabitum est.
Footnotes
Chapter 29 of 108