Articulus 25
Quod donum intellectus radio solis optime comparatur, et de effectibus seu actibus hujus doni, secundum Doctorem divinum.
BENE insuper donum intellectus assimilatur splendori seu radio solis. Quemadmodum enim sol per suum splendorem aerem simplici claritate adimplet, omnesque apparentias rerum ac modos clarificat, et differentias manifestat in cunctis coloribus; simili modo insplendentia seu coruscatio doni intellectus mentem illustrat, omniumque in ipsa exsistentium veritates eidem ostendit, ac per hoc mens ipsa veritates quas per fidem credit, intueri, imo penetrare atque perspicere incipit, unamquamque distincte cognoscens, omniumque proprietates ac rationes in lumine hujus doni clare contemplans. Dum enim aer perlustratur ac penetratur claritate solis, tunc pulchritudo atque divitiæ hujus mundi se ostendunt, oculi quoque hominis clarificantur, ipseque homo ex multiplicis coloris discretione lætatur. Pariformiter, dum ratio nostra dono intellectus perfunditur, penetratur et clarificatur, tunc intelligere possumus ipsas quæ in Deo sunt proprietates, quæ sunt initialis causa atque origo universorum extra fluentium operum seu entium creatorum. Per hoc etenim donum mens creata considerat Dei sui dilecti nobilitatem, incomprehensibilem altitudinem, abyssalem profunditatem, æternam longitudinem, immensam latitudinem, sapientiam, veritatem, bonitatem, ineffabilem largitatem, et ceteras hujuscemodi amabiles proprietates, quæ absque numero in Deo sunt, immensæ et sine fundo in ipsius summa natura, quoniam ipsemet est ipsæ proprietates. Præterea homo per hoc donum intellectus omnes creaturas intendit, considerans quomodo Deus omnipotens eas ex sua libera largitate creaverit, singulasque in naturalibus bonis dotaverit, et in supernaturalibus bonis dotare paratus sit eas quæ se ad ipsum convertunt. Denique donum istud docet nos propriam nobilitatem et virtutum distinctiones seu differentias speculari; ostenditque nobis unionem quam in Deo habemus per amorem Dei ferventem, similitudinem quoque Dei quam in nobis ipsis habemus per caritatem atque virtutes. Confert etiam nobis lumen et claritatem quibus conversari in spiritu valeamus, contemplarique Deum in spirituali similitudine, nos ipsos quoque et omnes res, juxta modum et mensuram luminis, juxtaque Dei voluntatem ac proprii intellectus nobilitatem.
Secundo, donum intellectus comparatur splendori seu radio solis ratione caloris quem per splendorem sol rebus inducit. Hic equidem calor per utilitatem ac fecunditatem toti mundo communis est; hic calor frequenter magnus efficitur. Similiter, dum ratio nostra per donum intellectus, ut dictum est, clarificatur, ipsa voluntas, quæ est vis amativa, sæpe fervet et calefit, etiam quantum ad alios, generaliter in opulentis effluxibus se communicando cum fidelitate atque amore: quoniam donum intellectus parit in nobis quemdam amplum et generalem amorem per veritatis cognitionem, quam ex ejus claritate percipimus. Nos autem in nostro fundo simplices permanere debemus, et omnes res per illuminativam rationem considerare, ipsasque per generalem amorem perfluere seu communicative penetrare : quemadmodum sol cœli, quamvis ejus claritas toti mundo communis sit, nihilo minus in se simplex intransmutatusque permanet. Simpliciores autem, sunt ordinatores magisque pacati in se ipsis, profundius quoque in Deum demersi, et intellectu clariores, atque in bonis operibus multipliciores, in amore etiam influente vel se communicante generaliores ; et quia Deo similiores exsistunt, minus impediri vel distrahi possunt. Ita debemus Deo per Christum obviare, eique in generali assimilari amore. Simplificati quoque per lumen gratiæ Dei et dono intellectus, debemus omnem similitudinem pertransire atque in essentiali unitate Deo uniri, id est ipsi Deo immediate conjungi seu adhærere; semperque debemus cum Deo in unione manere, et cum Deo ac omnibus Sanctis perpetuo in communi amore effluere, semper quoque econtra in gratiarum actione et gratitudine ac laude ad intus converti, atque fruitivo amore a nobis ipsis in Deo demergi in essentialem quietem. Ista est opulentior vita, quam ego, inquit Doctor divinus, cognosco.
Porro prædicta rationalis consideratio doni intellectus secundum multiplices differentias opulentiæ Dei, id est divinarum perfectionum, spiritum nostrum lætificat, si nobis ipsis per caritatem divinam fuerimus mortui et Deo viventes, atque in spiritu conversati resque æternas sapientes. Quamvis autem ipsa opera Dei omnes homines intelligere possint, et Deum per suos effectus seu opera speculari; tamen ipsas proprietates operum Dei nullus cognoscere valet sensitive nec per sensum internum, imo nec proprie intelligere potest juxta modum fundi earum, nisi per donum intellectus, quod nemo sine gratia habet.
Hæc de dono intellectus inducta sunt secundum doctrinam Doctoris divini in libro de Ornatu spiritualis desponsationis: in quo alia multa pulcherrima atque profunda de donis conscripsit, quibus et alia multa admiscet, secundum quod Spiritui Sancto complacuit animam hujus viri dirigere.
Chapter 45 of 108