Articulus 17
De dignitate et laude testimoniisque Scripturæ de dono sapientiæ.
PORRO, ut sapientia ista ardentius desideretur, indesinentius requiratur, sollicitius conservetur, sublimiusque perficiatur, tangendum est parum de dignitate ipsius. Est enim dignissima ex parte objecti, quum sit circa divina; ex parte subjecti, quum sit in ratione superiori seu apice intellectus; ex parte causæ, quum sit immediate a Deo, nec aliunde possit conquiri: fons enim sapientiæ, verbum Dei in excelsis. Denique, sicut per caritatem assimilamur Spiritui Sancto, qui est summus amor et primum donum, per quod et in quo omne donum donatur; ita per sapientiam assimilamur Unigenito Dei, qui est sapientia Patris.
De hujus sapientiæ nobilitate Salomon in Proverbiis ait: Pretiosior est sapientia cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari; melior est acquisitio ejus negotiatione auri et argenti; viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ. Dic sapientiæ, Soror mea es; et prudentiam voca amicam. Præterea sanctus Job: Sapientia (inquit) ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? Nescit homo pretium ejus. Non dabitur aurum obryzum pro ea; non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel sapphiro. Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. Et in libro Sapientiæ scriptum est: Cogitare de ea, sensus est consummatus; et qui vigilaverit propter illam, cito erit securus, etc. Propter hoc (inquit) optavi, et datus est mihi sensus; invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ; et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse dixi in comparatione ipsius; super salutem et speciem dilexi illam. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa. Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam eam mihi assumere, et amator factus sum formæ illius. De hac quoque sapientia accipi potest quod in Ecclesiastico habetur: Prior omnium creata est sapientia; ipse [Altissimus] creavit illam in Spiritu Sancto, et præbuit eam diligentibus se. De hoc sapientiæ dono Isaias testatur: Divitiæ salutis sapientia et scientia; atque Apostolus: Volo vos sapientes esse in bono, simplices in malo; et alia multa, quæ paulo ante inducta sunt.
Sed dubitatio rationabilis oritur, quomodo dictum sit de sapientiæ dono, quod omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari, quum tamen virtutes theologicæ, et maxime caritas, ipsam præcellant. Et respondendum, quod virtutes theologicæ sunt omnino perfectionis divinæ, nec inter bona computantur humana: commendatio autem hæc doni sapientiæ accipienda est quantum ad virtutes humanas. Vel loquitur de sapientia prout caritatem includit: non enim separari ab invicem valent, imo in eodem proportionaliter perficiuntur et crescunt, quemadmodum palam ostensum est.
Prov. vii. 4.
Job xviii. 12, 13, 15 16, 22.
Sap. vii. 16.
Ibid. vii. 7, 8, 10, 11.
Ibid. vii. 2.
Eccli. i. 4, 9, 10.
Is. xviii. 6.
Footnotes
Chapter 37 of 108