Skip to the text

Articulus 15

Quod donum sapientiæ et virtus caritatis divinæ proportionaliter crescunt simul atque decrescunt.

A CTUS itaque caritatis ex cognitione procedit, quemadmodum scriptum est:1 In meditatione mea exardescet ignis.2 Verum, si ad caritatem sufficeret sola scientia, atque ad actum caritatis sola cognitio, illi profecto Deum amarent ardentius, qui acutiori gaudent ingenio, ac subtilioribus considerationibus circa divina præfulgent. Hujus autem oppositum cernimus. Multi enim simpliciani ac feminæ magna Dei dilectione devotioneque languent, multis doctoribus atque studentibus, cum suis subtilitatibus ac scientiis, Deum nec diligentibus neque timentibus. Verumtamen hoc a sapientia quæ est donum Spiritus Sancti, longe fit semper. Quanto enim in divina dilectione ac vera mentis perfectione quis proficit, tanto hæc sapientia magis in eo concrescit; et dum caritas perfecta efficitur, fit sapientia quoque perfecta, quæ in vero ac sapido rationis judicio circa divina consistit. Quanto autem quis amplius carnalia terrenaque abjicit, tanto de divinis verius judicat, et per consequens limpidius ea cognoscit. Quæ etiam cognitio tanto suavius sapit, quanto caritas ipsa perfectior fuerit. Nihilo minus, loquendo de sapientia atque scientia quæ sunt habitus intellectuales atque ad gratias gratis datas pertinentes, nil prohibet eum qui minus diligit, in cognitione meliorem præcellere.

Porro, quod secundum divinæ caritatis incrementa in cordibus nostris, ipsa quoque sapientia convalescat æqualiterque concrescat, testatur Richardus libro de Contemplatione, dum ait: Quamdiu hujusmodi sapientiæ seu revelationum ebrietatem atque excessus non experimur, quid aliud de nobis æstimare debemus, nisi quod minus diligimur, imo quod et minus diligimus? Si enim perfecte ac plene diligeres, forte dilectionis tuæ nimietas, ardentisque desiderii tui anxietas in hujusmodi ebrietatem te raperet et excessum. Sane si divina dilectione dignus plene fuisses, si tanta dignatione te idoneum exhiberes, tanta fortassis luminis sui claritate intelligentiæ tuæ oculos irradiaret, tantaque internæ suæ dulcedinis suavitate cordis tui desiderium inebriaret, qua te ipsum supra temetipsum raperet, atque per mentis excessum in superna erigeret. Hæc autem verba Richardi fulciri videntur per id quod in Psalmo cantamus : Memor fui Dei, et delectatus sum.3 Palam est enim quod de memoria illa loquatur quæ est sapientiæ actus. Et quod sapientia ista gaudium habeat atque in mente ingentem lætitiam pariat, in libro Sapientiæ scriptum est, et superius introductum.4 Sed et in Evangelio Salvator ait : Si quis diligit me, diligetur a Patre meo ;5 et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Quid est, manifestabo ei me ipsum, nisi secundum caritatis suæ vigorem dabo ei mei ipsius notitiam? Sapientia itaque quæ donum est Spiritus Sancti, æqualiter cum caritate pariter crescit.6

Verumtamen istis repugnare videtur quod Bernardus affirmat : Roga (inquiens) tibi dari lumen devotionis, seu sapientiæ diem clarissimum et sabbatum mentis, in quo tanquam miles emeritus, in labore vivas absque labore ; ut quod paulo ante cum amaritudine et coactione tui spiritus faciebas, de reliquo cum summa dulcedine delectationeque peragas. Verum ad hanc (inquit) perfectionem pauci, ni fallor, perveniunt in hac vita : multi enim tota vita sua ad hoc tendunt neque pertingunt. His quoque verbis Bernardi sacra Scriptura robur confert, quum scriptum sit :7 Non est volentis, neque currentis ; et denuo : Non est hominis via ejus, nec viri est ut dirigat gressus suos.8 Imo, si omnis qui caritatem sortitus est, tales continuo experiretur sapientiales excessus suavesque gustus, magna oriretur quibusdam valde devotis perplexitas atque anxietas : tunc enim se formidarent caritate privatos, dum se prædictis sentirent suavitatibus destitutos. Proinde non parum periculosum opinor, de caritatis et gratiæ Dei præsentia secundum propriam velle devotionis experientiam judicare : hoc namque vicissim pusillanimitatis, interdum vero præsumptionis foret occasio. Propter quod vitandum, Spiritus Sanctus per Salomonem testatur : Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt ;9 et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.

Qualiter ergo concordabitur contrarietas ista ? Ita (ut arbitror) ut quod ait Richardus, intelligatur quantum ad mediatam atque intrinsecam spiritualis dulcedinis causam, videlicet quoad ipsam caritatem ac sapientiæ donum. Quicumque hæc duo habet, potest continuo in spiritualem mentis saporem atque raptum elevari, præsupposito semper communi auxilio Dei, quo unicuique influit secundum propriam virtutem seu capacitatem. Verumtamen hujus suavitatis gustus experimentalis dupliciter impediri auferrique potest : primo, ex dispensatione divina ; secundo, ex tentationis vel adversitatis vel pœnarum molestia. Sicque intelligendum id reor quod devotissimus ait Bernardus, dum verbis prædictis ipse adjungit, quod tales post hanc vitam plene recipiunt quod nunc dispensative negatur. Ex quo certissime liquet, quod tales qui omnino faciunt quod in se est, per prædictæ dulcedinis ac gustus carentiam nec minoris sunt meriti in præsenti, nec minoris erunt præmii in futuro, imo vicissim majoris : quoniam vera perfectio non utique in hujusmodi experimentali suavitate locanda est, sed in intellectuali Dei amore atque omnimoda vitiorum detestatione.

Footnotes

  1. Cf. art. xii. ↩

  2. Ps. xxxviii, 4. ↩

  3. Ps. lxxvi, 4. ↩

  4. Sap. viii, 16. ↩

  5. Joann. xiv, 21. ↩

  6. art. iv. ↩

  7. Rom. ix, 16. ↩

  8. Jer. x, 23. ↩

  9. Eccle. i, 1. ↩

Chapter 35 of 108