Skip to the text

Articulus 7

Quomodo donum sapientiæ a ceteris donis distinguatur; quam virtutem theologicam sapientiæ donum perficiat.

AMPLIUS contemplandum, quod licet dona Spiritus Sancti omnium vitiorum sint promptissime expulsiva, universarumque virtutum expeditiva ac perfectiva, nihilo minus tamen, quum ipsa dona supernaturales sint habitus ad supernaturalem gubernatorem mentem aptantes, quatenus inspirativo instinctui Spiritus Sancti in cunctis obediat, sicque rationalem creaturam ad supernaturalem beatitudinem ordinantes; idcirco ad expedendum atque ornandum virtutes theologicas, quæ et ipsæ supernaturales sunt infusique habitus ad supernaturalem felicitatem perducentes, dona præcipue infunduntur ac ordinantur. Sapientia vero quæ donum est, duo includit, videlicet cognitionem, et gustum sive saporem, cujus causa est caritas in voluntate exsistens. Quantum ergo ad ipsam doni sapientiæ sapientialem notitiam, sapientia perficit fidem, conferendo menti rectum judicium circa divina sub fide cadentia; quantum vero ad saporosum ipsius gustum, sic concernit ac perficit caritatem. Per hoc enim quod intelligenti non solum innotescunt sed insuper dulciter sapiunt invisibilia Dei, accenditur excitaturque caritas ad ferventius indesinentiusque amandum. Objectum namque voluntatis est bonum per intellectum præcognitum: non ergo fertur voluntas per caritatem in rem dilectam, nisi intellectus ei ostendat bonum in quod tendere debeat. Sed ipsa boni cognitio ad diligendum voluntatem sufficienter non excitat, nisi intelligenti bonum apprehensum dulcescat seu sapiat: sicut nec sensus gustus appetitum concupiscibilem ad cibum appetendum plenarie excitat, nisi et ipse cibus gustui suaviter sapiat. Propterea Spiritus Sanctus dono sapientiæ mentem informat, ut ejus inspirationi obediendo, divina saporose intendat, atque per hoc ad eorum sanctum fervidumque amorem faciliter, imo et frequenter assurgat. Donum ergo sapientiæ caritatem perficit, ac agilem, stabilem quietamque reddit, quemadmodum in Canonica Jacobi scriptum est: Quæ autem desursum est sapientia, primo quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.1

Footnotes

  1. Jacó. 17. ↩

Chapter 27 of 108