Skip to the text

Articulus 23

In quibus intellectus qui est habitus intellectualis ac naturalis, et intellectus qui est donum Spiritus Sancti, differant atque conveniant.

FREQUENTER (ni fallor) deductum est, quod dona Spiritus Sancti non sunt actus transeuntes, sed habitus permanentes:1 sunt enim habituales perfectiones mentem creatam dignificantes, atque aptantes ad omnem inspirationem ac motionem divinam recipiendam ac imitandam, ut perducatur facilius ad beatitudinem supernaturalem. In hoc ergo intellectus qui donum est, et ille qui est naturalis perfectio rationis, conveniunt, quod uterque est habitus; item, quod utriusque subjectum est idem, videlicet intellectus possibilis; tertio, quod uterque est habitus quo cognoscuntur prima quædam principia. Differunt autem in multis. Nam intellectus qui est donum, est habitus supernaturalis, ad quem humano studio nemo pertingere valet, nec invenitur nisi in habentibus gratiam gratum facientem; alius vero intellectus est naturalis perfectio universis hominibus inexsistens. Iterum, intellectus qui est donum, circa supernaturalia versatur principia, puta articulos fidei, quorum est cognoscitivus: quia per ipsum datur Spiritus Sanctus menti, ita ut ei vicissim nil certius nilque rationabilius videatur quam quod fide tenetur. De qua felici illuminatione in Psalmo cantatur: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.2 Intellectus vero qui est habitus naturalis, est circa principia per se nota. Rursus, donum intellectus efficit intellectum possibilem seu rationem optime mobilem a lumine atque influxu Spiritus Sancti; intellectus vero qui est habitus naturalis, facit rationem a naturali lumine intellectus agentis faciliter mobilem. Rursus, donum intellectus ordinatur ad supernaturalem cognitionem beatitudinemque æternam: ad quarum nullam perducere sufficit intellectus qui est habitus naturalis.

Footnotes

  1. tract. I, art. IX, XV, XVI. ↩

  2. Ps. xcm, 2. ↩

Chapter 43 of 108