Articulus 3
De varia distinctione supernaturalis sapientiæ.
QUEMADMODUM igitur sapientia naturalis nominatur, quæ per naturalem rationem ex ordine rerum inventa est (quæ secundum Philosophum, est unus quinque habituum intellectualium, est enim divinorum cognitio prout invisibilia ex visibilibus queunt cognosci indagine naturalis rationis : et talis sapientia, secundum philosophos, principaliter est de ipso altissimo ente, Deo sublimi et benedicto ; secundario quoque de substantiis separatis, de quibus Aristoteles in libro de Cœlo et mundo testatur : Extra hunc mundum nihil est, nec vacuum, nec locus, nec tempus ; sed sunt ibi quædam entia simplicia, optimam vitam ducentia, et de suis sufficientia) ; sic supernaturalis sapientia seu theologicalis doctrina vocatur, quæ naturalem rationem transcendit, nec ex principiis per se notis elucescit, sed per revelationem divinam primo innotuit. Verumtamen sapientia ista, quamvis originaliter divinitus inspirata est, postquam tamen mentibus patrum fuit impressa atque in libris sacris digesta, ab aliis disci potuit, imo quotidie discitur, sive studendo sive audiendo. Quantum ergo ad tales qui eam suo studio adipiscuntur, non est immediate a Deo infusa, nec sic supernaturalis quasi sine speciali gratia gratum faciente conquiri non valeat, quum multi superbissimi atque vanissimi in ea abundant ac alios doceant ; sed supernaturalis vocatur, vel quantum ad suam primam manifestationem, vel quia ex principiis naturaliter notis ac inditis non patescit nec discitur, sed in principiis fidei fundatur, et illis suppositis, in mente addiscentis generatur. Pari manerie, scientia quæ in se naturalis est, supernaturalis dici potest quantum ad modum : sicut dum Deus alicui naturalem rerum scientiam miraculose infundit, quemadmodum in Salomone. III Reg. III, 11, 12. Et hoc modo innumerabilia in sacra Scriptura traduntur quæ naturali ratione sciri possunt, et a philosophis melioribus cognoscebantur : ut ea quæ ad divinæ naturæ unitatem, æternitatem incommutabilitatemque pertinent : quæ licet naturali lumine sciri queant, sanctis tamen Prophetis atque Apostolis ac aliis multis electis ex divina inspiratione patuerunt.
Chapter 23 of 108