Skip to the text

Articulus 12

Quomodo sapientia appellatur timor et pietas, vel caritas.

BEATUS Job, dum sapientiam commendasset : Ecce (inquit) timor Domini, ipsa est sapientia ; et recedere a malo, intelligentia.1 Translatio autem Septuaginta interpretum, qua utitur Augustinus, sic continet : Ecce pietas, ipsa est sapientia. Denique Augustinus in libro de Gratia novi Testamenti ait, quod sapientia sit caritas Dei. Cui concordat Gregorius : Amor (inquiens) ipse notitia est. Hæc autem intelligenda non sunt quasi sapientia sit essentialiter aliquid horum ; sed dicitur timor et pietas, quia per pietatem ac timorem potissime declaratur. Dicitur quoque ipse amor notitia causaliter, quia notitia est causa amoris quantum ad actum ipsius. Vel dicitur sapientia amor et caritas, propter magnam convenientiam et connexionem cum ipsis. Quicumque enim caritatem habet veram, utique sapientiam habet, et vice versa ; nec est unum istorum sine alterius possessione perfectum. Realiter tamen distincta sunt : nam sapientia in intellectu, caritas vero in voluntate locatur.

Footnotes

  1. Job xxviii, 28. ↩

Chapter 32 of 108