Skip to the text

Articulus 24

Quid sit ipse intellectus qui est donum Spiritus Sancti.

ADVERTERE quoque necesse est, quod sicut sapientia prout donum exsistit Spiritus Sancti, est habitus rationem superiorem perficiens, ut de divinis recte vereque judicet per connaturalitatem ad ipsa, hoc est per conformitatem ac gustum eorum; sic intellectus de quo nunc agitur, est habitualis perfectio rationem superiorem illustrans, ut eorum quæ cadunt sub fide veritates clare perspiciat, fideique rationem cognoscat, et alia per quorum considerationem fides formatur. Nempe per hoc donum intelligit homo pulcherrimam connexionem atque decentissimum ordinem horum quorum est fides, ac singularum rationes, videlicet: qualiter nova lex veteri consonat, qualiter tota Scriptura sibi concordat, quomodo unus articulus fidei ex consideratione alterius credibilior fiat rationabiliorque appareat; quomodo nil indignum fides catholica de Deo affirmet, imo quod omnia quæ Scriptura sacra complectitur, ad magnificentiam, honorem ac laudem Domini attinent. Quædam enim bonitatem et misericordiam ejus præsertim commendant, ut incarnatio Verbi atque redemptio mundi; quædam sapientiam Dei attollunt, ut quod fides docet eum universorum habere certissimam distinctissimamque notitiam et providentiam generalem ac specialem; quædam vero testimonia fidei divinam justitiam summe affirmant, ut quod pro uno mortali peccato non pœnitentibus pœnam æternam infligit. Quamvis proinde fides christiana rationem naturalem non habeat, tamen per donum intellectus Spiritus Sanctus menti humanæ ostendit, quod fidei assertiones contra rationem non sint, sed supra; et quamvis demonstrativis careat argumentis, nihilo minus rationes probabiles seu rationabiles persuasiones multas sortitur, quas per donum intellectus anima contemplatur.

Porro opera gratiæ non sunt operibus naturæ imperfectiora. Quum ergo intellectus possibilis duos actus ad suam perfectionem requirat, videlicet veritatis inventionem seu apprehensionem, et rectum ejus judicium; simili modo fides, quæ ad opera gratiæ spectat, perfecta consistere nequit, nisi circa objecta atque articulos fidei intellectus duplicem actum obtineat per influentiam Spiritus Sancti, videlicet, rectam et veram intuitionem veritatum fidei, verumque ac saporosum earumdem judicium, ut sciat vera ac bona a falsis et malis distinguere atque secernere. Horum itaque primum communicat Spiritus Sanctus animæ rationali per donum intellectus, quemadmodum ipsemet ait: Intellectum tibi dabo, et instruam te. Secundum quoque præstat dando sapientiæ donum, ut late ostensum est.

Ad hanc doni intellectus perfectionem a Domino requirendam, hortatur nos beatissimus Apostolorum princeps in prima sua Canonica, dicens: Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe. Nempe per hoc donum docet nos Spiritus Sanctus de omnibus his, Joanne testante, qui ait: Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed unctio docet vos de omnibus. Unde et Christus discipulis repromisit: Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia.

Chapter 44 of 108