Skip to the text

Articulus 22

Quod intellectus qui est donum Spiritus Sancti, realiter distinguatur ab intellectu qui est habitus intellectualis ac naturalis.

Cf. t. XV, p. 357 A ; XVI, p. 138 C ets.

PLATO autem, ut Augustinus refert, ponebat scientias rerum intellectui rationali connatas quantum ad distinctam atque perfectam notitiam. Aristoteles vero ostendit, quod intellectiva nostra cognitio a præexsistenti sensitiva cognitione exordium sumit. Et hoc Dionysius etiam asserit. Concedit tamen Aristoteles animæ rationali naturaliter inditum quemdam habitum cognoscitivum confusum, per quem primis principiis naturaliter consentimus, et ea terminis notis statim intelligimus; et hunc habitum nominat intellectum. Sed advertendum, quod sicut habitus per quem primis principiis speculativarum scientiarum naturaliter assentimus, intellectus vocatur, sic habitus primorum principiorum circa operabilia, per quem principia talia naturaliter cognoscuntur, ut quod malum est vitandum, et Deo est obediendum, quod proximo est benefaciendum, appellatur synderesis: per hanc quippe universalis juris principia in naturali judicatorio scripta sunt, secundum Augustinum; et hæc semper remurmurat malo, manetque in damnatis, et vermem conscientiæ gignit. Intellectus ergo qui est unus intellectualium quinque habituum, est habitus naturalis, per quem ratio ad distinctam rerum scientiam ac naturalem notitiam pervenit.

Porro intellectus qui est donum Spiritus Sancti, est habitus supernaturalis, non concreatus naturaliter omnibus, sed simul cum caritate et gratia menti infusus, per quem prima principia christianæ sapientiæ, id est articuli fidei, cognoscuntur. Per hunc equidem habitum redditur intellectus creatus a Spiritu Sancto prompte ac faciliter mobilis, quatenus per illuminationem divinam obscura, incerta et occulta sapientiæ quæ theologia appellatur, intelligat. Hunc habitum istudque donum a Spiritu Sancto recepit altissimus ille Dei [contemplator], sanctus David, qui ait:1 Incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Fides quippe Scripturis sanctis præbet assensum, non autem perspicit nec penetrat veritatem earum. Ut ergo mens creata divina valeat contemplari, in mirabilibus Altissimi exerceri, et mirabilia de lege divina considerare, indiget dono intellectus. Pro quo Psalmista frequenter precatus est: Revela (inquiens) oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua;23 et iterum:4 Illustra faciem tuam super servum tuum; et denuo: Intellectum da mihi, et vivam. Hujus nempe doni cognitio tam salubris exsistit, ut divinam protectionem mereri dicatur, quemadmodum Deus pollicitus est:5 Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Hoc donum sciens Daniel propheta a Deo præstari, ait: Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta.6

Footnotes

  1. Ps. I, 5. ↩

  2. Ps. cxviii, 18. ↩

  3. Ps. xix, 17. ↩

  4. Ps. cxviii, 144. ↩

  5. Ps. xc, 14. ↩

  6. Dan. ii, 22. ↩

Chapter 42 of 108