Skip to the text

Articulus 19

De spirituali die atque interno convivio quæ donum sapientiæ gignit in mente quæ sedes est sapientiæ.

FREQUENTER denique patuit, quod in actu sapientiæ invenitur clara divinorum cognitio, atque eorumdem dulcis degustatio.1 Per hoc ergo quod sapientiæ donum mentem divinorum contemplatione irradiat et venustat, spiritualem in ea diem producit : qui die sensibili ac temporali tanto exstat lucidior, quanto ipsa sapientia sole visibili speciosior luminosiorque consistit. Verum in libro Sapientiæ de hoc dono sapientiæ scriptum est : Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum luci comparata, invenitur prior.2 Hæc enim sapientia supernaturale est lumen, clarificans atque deificans mentem, a luce increata ac divina immediate scaturiens, ejusque præclara imago exsistens, ac omnis naturalis (tam corporalis quam incorporei) luminis decorum ineffabiliter superexcedens. Non ergo eatenus sol ipse fulget in cœlo quantum anima justi, quæ hujus sapientiæ sedes effici meruit.3 Propter quod deliciæ increatæ Sapientiæ sunt esse cum anima (imo prorsus in ea) tam præclara ac fulgida.4 Talis anima talisque spiritus est Deo dilectus, et tanto dulcior, quanto sapientior atque ab omni mundi hujus adspergine purior. Unde de eo Scriptura in Deuteronomio contestatur : Amantissimus Domini habitabit confidenter ; in eo quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.5

Insuper, sapientia ista, ut ait Alanus, est sol per quem lumen mentis diescit in tenebris, oculus cordis, fructus internæ delectationis, deliciosus animæ paradisus, terrenum in cœlestem, caducum in immortalem, hominem quoque in Deum, deificæ mutationis auctoritate convertens. Hæc sapientia rationalem animam angelicis mentibus similem atque amabilem efficit, et omnia quæ in homine sunt, suo splendore perornat, dirigit, regulat et gubernat secundum leges divinas. Hæc sapientia, spiritualis internaque dies, corporalis noctis caliginem nescit, nec tenebris ejus splendor ipsius obtunditur : imo tunc exuberantius incandescit. Tunc quippe ad contemplanda divina fit anima tanto paratior atque habilior, quanto sensibiles soni amplius conquiescunt, et ipsa lux corporalis potius desinit varias rerum imagines exterioribus invehere oculis, omnesque sensus ab actibus suis plenius cessant. Tunc anima ad se ipsam convertitur; tunc supra se rapitur; tunc sincerissimis in Deo delectationibus gloriatur, affectuose decantans :6 Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo?7 et vere experiens quia tenebræ non obscurantur a Domino, sed nox sicut dies illuminabitur.8

Porro, quemadmodum cibus corporalis vocatur, quo corpus conservatur in esse naturæ, et ad debitam quantitatem perducitur; sic actio virtuosa cibus est animæ, quia conservat eam in esse gratiæ, ac ad debita perfectionum incrementa eam deducit. Et quo cibus corporeus gustui corporis convenientior atque suavior fuerit, eo suavius facit convivium : pari manerie, quo actio virtuosa convenientior fuerit menti ac dulcior, eo excellentius convivium parat in ea. Quum ergo sapientiæ donum, post virtutes theologicas, sit universorum habituum mentis creatæ dignissimus, actio ejus convenientissima atque dulcissima menti consistit; et quanto ad sublimiorem sapientiæ gradum quis venerit, eo in actu sapientiæ anima ejus deliciosius pascitur, vehementius inflammatur, altius crescit, terrena plus despicit, cœlestia calidius concupiscit, et in omnibus bonis majorem stabilitatem sortitur, sicque in nullis rebus tantum sicut in Dei laudibus jucundatur. Hanc perfectionem

Ps. lxii, 6. optavit qui ait : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

Præterea, de hac sapientiæ mensa ac sacro edulio in Proverbiis scriptum est : Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem, miscuit vinum, et posuit mensam. Increata quippe Sapientia in anima rationali domum sibi ædificat, fulciens eam septem columnis, quoniam septem donis Spiritus Sancti corda fidelium, in quibus per fidem habitat, implet; miscet vinum, id est, divinarum inspirationum varias ac sinceras delectationes exhibet, vel multiplices Scripturæ divinæ intelligentias administrat, quæ intellectum oblectant, imo inebriant. Quæ vero est mensa hujus convivii, nisi fixa ac humilis fides, in qua omnia divina fundantur commenta? Rursus, de hoc sapientiæ convivio in Cant. v, 1. Canticis dicitur : Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. In Apocalypsi quoque : Si quis aperuerit mihi, cœnabo cum illo.9 Verum hujus suavitatem convivii gustare nec potest nec dignus est, cui mundus hic placet, cui concupiscentia prævalet, quem carnis voluptas oblectat : talis enim ignem alienum in cordis sui thuribulo ponit ac offert.

Cant. v, 1. Apoc. m, 20.

Footnotes

  1. art. iv-vii, ix, xi. ↩

  2. Sap. vii, 29. ↩

  3. Ibid. 27. ↩

  4. Prov. viii, 31. ↩

  5. Deut. xxxiii, 12. ↩

  6. Ps. xvi. 1. ↩

  7. Ps. xxvi, 1. ↩

  8. Ps. cxviii, 12. ↩

  9. Apoc. iii, 20. ↩

Chapter 39 of 108