Articulus 14
Qualiter sapientia ista dignissima acquiratur a Domino; quomodo etiam augeatur ac perficiatur.
QUANTO deinceps perfectio altior est atque divinior, tanto videtur difficilius posse attingi. Ars enim et virtus sunt circa difficilia. Unde Gregorius : Nemo, ait, repente perfectus efficitur. Et Bernardus : Nolo, inquit, subito fieri summus, paulatim volo.1 Nempe, ut Dionysius asserit, distanti in distans non itur nisi per media ordinata. Sed et quæ a Deo sunt, ordinata sunt. Quum ergo sapientiæ donum sit ceterorum donorum finale ac perfectissimum et summe divinum, mirum videtur quod sacra Scriptura perhibet sapientiam tam facile ac prompte posse inveniri et adipisci a Domino. Scriptum est enim in libro Sapientiæ : Clara est et quæ nunquam marcescit sapientia, et facile invenitur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam; præoccupat eos qui se concupiscunt.2 Sed hæc facilitas inveniendi sapientiæ donum, intelligi optime potest ex parte dantis, non recipientis, nisi secundum aliquem gradum. Deus enim, qui sapientiæ dux est, quantum in se est, paratissimus est omni menti creatæ lucifluos supernæ sapientiæ radios communicare, quemadmodum increata Patris Sapientia, Christus Unigenitus Dei, in Apocalypsi testatur : Ego sto ad ostium, et pulso ;3 si quis aperuerit mihi januam, et audierit vocem meam, introibo ad ipsum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum. Et Jacobus ait : Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei. Jacob. 1, 5.
Advertendum est autem, quod quum dona Spiritus Sancti sint caritati ac gratiæ inseparabiliter connexa, idcirco ipsa sapientia quantum ad suam primam ac simplicem perfectionem, seu quantum ad habitum, non est nisi per creationem et inspirationem divinam, sicut et caritas ac gratia. Qui vero Deo conjunctus est, dicitur sapientiam mereri, invenire, recipere, quantum ad actum atque augmentum ipsius. Sic enim dicitur sapientia inveniri ab his qui diligunt illam, quum tamen nemo diligat eam nisi qui habet, loquendo de dilectione completa et meritoria : præsertim quum sapientiam diligere, actus sit sapientiæ. Porro quemadmodum caritas, ita et sapientia meretur augeri, quatenus aucta mereatur et perfici. Sap. vi, 13.
Denique, sicut cupiditatis seu privati amoris diminutio augmentum est caritatis; mera vero seu integra atque perfecta inordinati seu privati amoris exstinctio, caritatis exstat perfectio : sic utique mundanæ ac carnalis sapientiæ, seu curiosæ et vanæ scientiæ, diminutio, doni sapientiæ perhibetur augmentum; perfecta vero et integra talis vitiosæ sapientiæ atque scientiæ expulsio, veræ sapientiæ perfectio rite censetur. Hinc quippe Apostolus ait : Si quis videtur inter vos sapiens esse, videlicet in oculis propriis, seu aggregandis bonis terrenis, vel adipiscendis honoribus, stultus fiat, id est, talem sapientiam derelinquat, et ab hominibus vilipendi desideret, ut sit sapiens, id est, ut veram sapientiam capere et sapere queat. Unde et rursus testatur : Quæ stulta sunt mundi, id est eos quos mundus fatuos reputat, elegit Deus, ut confundat sapientes. De talibus sapientibus qui divino judicio stulti exsistunt, Job fatetur : Simulatores et callidi provocant iram Dei. Job xiii, 12.
Adhuc autem, quemadmodum inordinata mentis affectio circa temporalia et caduca, sincerissimam divinæ caritatis puritatem offuscat, ipsamque caritatem lædit atque debilitat quantum ad ejus fervorem; sic inordinatum studium quarumlibet scientiarum sive librorum, a perceptione incrementi veræ sapientiæ animum impedit. Inordinatum vero studium nuncupo, dum leguntur aut audiuntur, non quæ magis expediunt ad innocentiam vitæ, ad cordis munditiam, ad adeptionem virtutum, sed quæ magis oblectant; vel dum studium non ordinatur ad debitum finem: et quamvis naturalis philosophiæ studium in se malum non sit, tamen si non ordinetur ad veram Spiritus Sancti sapientiam, vanum efficitur. Maledictum quoque est studium, quamvis divinorum librorum, cum quo negligitur aut certe irreverenter persolvitur divinum Officium. Insuper, quorum professio naturalis studio philosophiæ non eget, valde inaniter occupantur, dum in philosophicis libris ingenia sua fatigant: opus enim quod in se bonum consistit, per accidens redditur vitiosum, dum a meliori seu obligatiori actu est impeditivum.
Igitur qui veræ sapientiæ gustum experiri desiderat, et in dono sapientiæ crescere, inordinatorum studiorum delectationes contemnat, neque in proprii intellectus sententiis glorietur, sed in vera humilitate se fundet, in divina caritate radicem mentis defigat, occupationes cogitationum vanarum abjiciat; sicque pie ac sancte vivendo, hanc sapientiam non propriis viribus, sed a liberalissima largitate Spiritus Sancti sortiri conetur, quoniam vere de ea sanctus Job ait: Trahitur autem sapientia de occultis, nec invenitur in terra suaviter viventium, id est in cordibus carnalem vitam ducentium.4 Animalis namque homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Hinc etenim monet divinus Apostolus:5 Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.6 Non ergo superna sapere valet, quem mundus iste vel caro delectat.
Footnotes
Chapter 34 of 108